Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Probus

Chapter 23

Text kindly provided by Perseus

non futuros. ille vero conscius sui non barbaros

timuit, non tyrannos. quae deinde felicitas emicuisset, si sub illo principe milites non fuissent? an- nonam provincialis daret nullus, stipendia de largitionibus nulla erogarentur, aeternos thesauros haberet Romana res publica, nihil expenderetur a principe, nihil a possessore redderetur ; aureum profecto saeculum

promittebat, nulla futura erant castra, nusquam lituus audiendus, arma non erant fabricanda. populus iste militantium, qui nunc bellis civilibus rem publicam vexat, araret, studiis incumberet, erudiretur artibus, navigaret. adde quod nullus occideretur in bello.

di boni, quid tantum vos offendit Romana res publica,

cui talem principem sustulistis? eant nunc, qui ad civilia bella milites parant, in germanorum necem arment dexteras fratrum, hortentur in patrum vulnera liberos et divinitatem Probo derogent, quam imperatores nostri prudenter et consecrandam vultibus et ornandam templis et [1] celebrandam ludis circensibus iudicarunt.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation