Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Probus

Chapter 1

Text kindly provided by Perseus

Certum est quod Sallustius Crispus quodque Marcus Cato et Gellius historici sententiae modo in litteras rettulerunt, omnes omnium virtutes tantas esse quantas videri eas voluerint eorum ingenia qui unius

cuiusque [1] facta descripserint. inde est quod Alexander Magnus Macedo, cum ad Achillis sepulchrum venisset, graviter ingemescens “Felicem te,” inquit, “iuvenis, qui talem praeconem tuarum virtutum repperisti,” Homerum intellegi volens, qui Achillem tantum in virtutum studio fecit [2] quantum ipse valebat ingenio.

Quorsum haec pertineant, mi Celsine, fortassis requi- ris. Probum principem, cuius imperio oriens, occidens, meridies, septentrio omnesque orbis partes in totam securitatem [3] redactae sunt, scriptorum inopia iam

paene nescimus, occidit, pro pudor! tanti viri et talis historia qualem non habent bella Punica, non terror Gallicus, non motus Pontici, non Hispaniensis astutia.

sed non patiar ego ille, a quo dudum solus Aurelianus est expeditus, cuius vitam quantum potui persecutus, Tacito Florianoque iam scriptis non me ad Probi facta conscendere, si vita suppetet, omnes qui supersunt usque ad Maximianum Diocletianumque dicturus.

neque ego nunc facultatem eloquentiamque polliceor sed res gestas, quas perire non patior.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation