Hanc ego epistulam idcirco indidi quod plerique dicunt vim fati quandam esse, ut Romanus princeps Ctesiphontem transire non possit, ideoque Carum fulmine absumptum quod eos fines transgredi cuperet
qui fataliter constituti sunt. sed sibi habeat artes
suas timiditas, calcanda virtutibus, licet plane ac licebit, ut [1] per sacratissimum Caesarem Maximianum constitit, Persas vincere atque ultra eos progredi, et futurum reor, si a nostris non deseratur promissus numinum favor.
Bonum principem Carum fuisse cum multa indicant tum illud etiam, quod statim ut [2] est adeptus imperium, Sarmatas adeo morte Probi feroces ut invasuros se non solum Illyricum sed Thracias quoque Italiamque minarentur, ita scienter bella partiendo [3] contudit, ut paucissimis diebus Pannonias securitate donaverit occisis Sarmatarum sedecim milibus, captis diversi sexus viginti milibus.