Hic ubi patrem fulmine absumptum, fratrem a socero interemptum, Diocletianum Augustum appellatum comperit, maiora vitia et scelera edidit, quasi iam liber ac [1] frenis domesticae pietatis suorum
mortibus [2] absolutus, nec ei tamen defuit ad vindicandum sibimet imperium vigor mentis, nam contra Diocletianum multis proeliis conflixit, sed ultima pugna apud Margum commissa victus occubuit.
Hic trium principum fuit finis, Cari, Numeriani et Carini. post quos Diocletianum et Maximianum principes di [3] dederunt, iungentes talibus viris Galerium atque Constantium, quorum alter natus est, qui acceptam ignominiam Valeriani captivitate deleret,
semper oravimus. quorum vitam singulis libris Claudius Eusthenius, qui Diocletiano ab epistulis fuit, scripsit, quod idcirco dixi ne quis a me rem tantam requireret, maxime cum vel vivorum principum vita non sine reprehensione dicatur.