Curiosum non puto neque satis vulgare fabellam de Diocletiano Augusto ponere hoc convenientem loco, quae illi data est ad omen imperii, avus meus
mihi rettulit ab ipso Diocletiano compertum. “Cum,” inquit, “Diocletianus apud Tungros in Gallia in quadam caupona moraretur, in minoribus adhuc locis militans, et cum Druiade quadam muliere rationem [1] convictus sui cottidiani faceret, atque illa diceret, “Diocletiane, nimium avarus, nimium parcus es,” ioco non serio Diocletianus respondisse fertur, “Tunc ero