Hic patri comes fuit bello Persico. quo mortuo, cum oculos dolere coepisset, quod illud aegritudinis genus nimia utpote vigilia [1] confecto familiarissimum fuit, ac lectica portaretur, factione Apri soceri sui, qui invadere conabatur imperium,
occisus est. sed cum per plurimos dies de imperatoris salute quaereretur a milite, contionareturque Aper idcirco illum videri non posse, quod oculos invalidos a vento ac sole subtraheret, foetore tamen cadaveris res esset prodita, omnes invaserunt Aprum, cuius factio latere non potuit, eumque ante signa et principia protraxere. tunc habita est ingens contio,