Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Carus et Carinus et Numerianus

Chapter 6

Text kindly provided by Perseus

Non me praeteriit suspicatos esse plerosque et eos in fastos rettulisse, Cari factione interemptum Probum, sed neque [1] meritum Probi erga Carum neque Cari mores id credi patiuntur, simul quia Probi mortem et acerrime et constantissime vindicavit.

quid autem de eo Probus senserit indicant litterae de eius honoribus ad senatum datae : “Probus Augustus amantissimo senatui suo salutem dicit.” inter cetera : “Felix autem esset nostra res publica, si, qualis Carus est aut plerique vestrum,

plures haberem in actibus conlocatos. quare equestrem statuam viro morum veterum, si vobis placeat, decernendam censeo, addito eo ut publico sumptu eidem [2] exaedificetur domus marmoribus a me delatis. decet enim nos talis integritatem remunerari viri” et reliqua.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation