Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Carus et Carinus et Numerianus

Chapter 20

Text kindly provided by Perseus

Sed haec omnia nescio quantum apud populum gratiae habeant, nullius sunt momenti apud principes

bonos. Diocletiani denique dictum fertur, cum ei quidam largitionalis suus editionem Cari laudaret, dicens multum placuisse principes illos causa ludorum theatralium ludorumque circensium ; " Ergo, " inquit,

“bene risus est in imperio suo Carus.” denique cum omnibus gentibus advocatis Diocletianus daret ludos, parcissime usus est liberalitate, [1] dicens castiores esse oportere ludos spectante censore.

Legat hunc locum Iunius Messalla, quem ego libere culpare audeo, ille enim patrimonium suum scaenicis dedit, heredibus abnegavit, matris tunicam dedit mimae, lacernam patris mimo, et recte, si aviae pallio aurato atque purpureo pro syrmate tragoedus

uteretur, inscriptum est adhuc in choraulae pallio tyrianthino, quo ille velut spolio nobilitatis exsultat, Messallae nomen uxoris. iam quid lineas petitas Aegypto loquar? quid Tyro et Sidone tenuitate perlucidas, micantes purpura, plumandi difficultate pernobiles?

donati sunt ab Atrebatis birri petiti, donati birri Canusini, Africani, opes in scaena non prius

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation