Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Avidius Cassius

Chapter 8

Text kindly provided by Perseus

suae fuisset, parsurum 1 illi fuisse, caput eius ad Antoninum cum delatum esset, ille non exsultauit, non elatus est, sed etiam doluit ereptam sibi esse occasionem misericordiae, cum diceret se vivum illum voluisse capere, ut illi exprobraret beneficia

sua eumque servaret. denique cum quidam diceret reprehendendum Antoninum, quod tam mitis esset in hostem suum eiusque liberos et adfectus atque omnes quos conscios tyrannidis repperisset, addente illo qui reprehendebat “Quid si ille vicisset?” dixisse dicitur “ Non sic deos coluimus nec sic vivimus, ut ille nos

vinceret,” enumeravit deinde omnes principes qui occisi essent habuisse causas quibus mererentur occidi, nec quemquam facile bonum vel victum a tyranno vel

occisum, dicens meruisse Neronem, debuisse Caligulam, Othonem et Vitellium nec imperare voluisse. [1]

etiam [2] de Galba [3] paria sentiebat, cum diceret in imperatore avaritiam esse acerbissimum malum.

denique non Augustum, non Traianum, non Hadrianum, non patrem suum a rebellibus potuisse superari, cum et multi fuerint et ipsis vel invitis vel

insciis exstincta ipse autem Antoninus a senatu petiit ne graviter in conscios defectionis animadverteretur, eo ipso tempore quo rogavit ne quis senator temporibus suis capitali supplicio adficeretur, quod illi

maximum amorem conciliavit. denique paucissimis centurionibus punitis deportatos revocari iussit.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation