Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Avidius Cassius

Chapter 13

Text kindly provided by Perseus

Hanc eius clementiam senatus his adclamationibus

prosecutus est: “Antonine pie, di te servent. Antonine clemens, di te servent. Antonine clemens, [1]

di te servent. tu voluisti quod licebat, nos fecimus quod decebat. Commodo imperium iustum rogamus, progeniem tuam robora, fac securi sint liberi nostri.

bonum imperium nulla vis laedit. Commodo Antonino tribuniciam potestatem rogamus, praesentiam tuam

rogamus, philosophiae tuae, patientiae tuae, doctrinae tuae, nobilitati tuae, innocentiae tuae. vineis inimicos, hostes exsuperas, di te tuentur,” et reliqua.

Vixerunt igitur posteri Avidii Cassii securi et ad

honores admissi sunt. sed eos Commodus Antoninus post excessum divi patris sui omnes vivos incendi iussit, quasi in factione deprehensos.

Haec sunt quae de Cassio Avidio comperimus.

cuius ipsius mores, ut supra diximus, varii semper fuerunt sed ad censuram crudelitatemque propensiores.

qui, si optinuisset imperium, fuisset non clemens et

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation