Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Avidius Cassius

Chapter 6

Text kindly provided by Perseus

nec fefellit de se iudicium habitum. nam statim et ad signa edici iussit et programma in parietibus fixit, ut, si quis cinctus inveniretur apud

Daphnen, discinctus rediret, arma militum septima die semper respexit, vestimenta etiam et calciamenta et ocreas, delicias omnes de castris summovit iussitque eos hiemem sub pellibus agere nisi corrigerent suos

mores; et egissent, nisi honestius vixissent. exercitium septimi diei fuit omnium militum, ita ut et

sagittas mitterent et armis luderent. dicebat enim miserum esse, cum exercerentur athletae venatores et gladiatores, non exerceri milites; quibus minor esset futurus labor, si consuetus esset.

Ergo correcta disciplina et in Armenia et in Arabia

et in Aegypto res optime gessit amatusque est ab omnibus orientalibus et speciatim ab Antiochensibus, qui etiam imperio eius consenserunt, ut docet Marius

Maximus in vita divi Marci, nam et cum [1] Bucolici milites per Aegyptum gravia multa facerent, ab hoc retunsi sunt, ut item [2] Marius Maximus refert in eo libro quem secundum de vita Marci Antonini edidit.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation