Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Avidius Cassius

Chapter 7

Text kindly provided by Perseus

Hic imperatorem se in oriente appellavit, ut quidam dicunt, Faustina volente, quae valetudini Marci iam diffidebat et timebat, ne infantes filios tueri sola non posset, atque aliquis exsisteret, qui capta statione

regia infantes de medio tolleret, alii autem dicunt, hanc artem adhibuisse militibus et provincialibus Cassium contra Marci amorem, ut sibi posset consentio, quod diceret Marcum diem suum obisse.

nam et divum eum appellasse dicitur, ut desiderium illius leniret.

Imperatorio animo cum processisset, eum qui sibi aptaverat ornamenta regia statim praefectum praetorii fecit; qui et ipse occisus est Antonino invito ab exercitu, qui et Maecianum, cui erat commissa Alexandria quique consenserat [1] spe participatus Cassio, invito atque ignorante Antonino interemit.

Nec tamen Antoninus graviter est iratus rebellione cognita nec in eius liberos aut adfectus saevit.

senatus illum hostem appellavit bonaque eius proscripsit. quae Antoninus in privatum aerarium congeri noluit, quare senatu praecipiente in aerarium

publicum sunt relata, nec Romae terror defuit, cum quidam Avidium Cassium dicerent absente Antonino, qui nisi a voluptariis unice amabatur, Romam esse venturum atque urbem tyrannice direpturum, maxime senatorum causa, qui eum hostem iudicaverant bonis

proscriptis. et amor Antonini hoc maxime enituit, quod consensu omnium praeter Antiochenses Avidius

interemptus est; quem quidem occidi non iussit sed passus est, cum apud cunctos clarum esset, si potestatis

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation