primum circa suos servaret, sic circa alienos, non enim pius est imperator, qui non cogitat uxorem et
filios. Commodus noster vides in qua aetate sit,
Pompeianus gener et senior est et peregrinus, vide
quid agas de Avidio Cassio et de eius consciis, noli parcere hominibus, qui tibi non pepercerunt et nec
mihi nec filiis nostris parcerent, si vicissent. ipsa iter tuum mox consequor; quia Fadilla nostra
aegrotabat, in Formianum venire non potui, sed si te Formiis invenire non potuero, adsequar Capuam, quae civitas et meam et filiorum nostrorum aegritudinem
poterit adiuvare. Soteridam medicum in Formianum ut demittas, rogo. ego autem Pisitheo nihil credo, qui puellae virgini curationem nescit
adhibere, signatas [3] mihi litteras Calpurnius dedit; ad quas rescribam, si tardavero, per Caecilium senem
spadonem, hominem, ut scis, fidelem, cui verbo mandabo, quid uxor Avidii Cassii et filii et gener de te iactare dicantur.”