Intellego, iudices, tris totius accusationis partis fuisse, et earum unam in reprehensione[1] vitae, alteram in contentione dignitatis, tertiam in criminibus ambitus esse versatam. Atque harum trium partium prima illa quae gravissima debebat esse ita fuit infirma et levis ut illos[2] lex magis quaedam accusatoria quam vera male dicendi facultas de vita L. Murenae dicere aliquid coegerit. Obiecta est enim Asia; quae ab hoc non ad voluptatem et luxuriam expetita est sed[3] in militari labore peragrata. Qui si adulescens patre suo imperatore non meruisset, aut hostem[4] aut patris imperium timuisse aut a parente repudiatus videretur. An[5] cum sedere in equis triumphantium praetextati potissimum filii soleant, huic donis militaribus patris triumphum decorare fugiendum fuit, ut[6] rebus communiter gestis paene simul cum patre triumpharet[7]?