Praefectum[1] fabrum semel locum tribulibus suis dedisse, quid statuent in viros primarios qui in circo totas tabernas tribulium causa compararunt? Haec omnia sectatorum, spectaculorum, prandiorum item crimina a multitudine[2] in tuam nimiam diligentiam, Servi, coniecta sunt, in quibus tamen Murena ab[3] senatus auctoritate defenditur. Quid enim? senatus num obviam prodire crimen putat? Non, sed mercede. Convince[4]. Num sectari[5] multos? Non, sed conductos. Doce[6]. Num locum ad spectandum dare aut ad[7] prandium invitare? Minime, sed volgo, passim[8]. Quid est volgo? Vniversos. Non igitur, si L. Natta, summo loco adulescens, qui et quo animo iam[9] sit et qualis vir futurus sit videmus, in equitum centuriis voluit esse et ad hoc officium necessitudinis et ad reliquum tempus gratiosus, id erit eius vitrico[10] fraudi aut crimini, nec, si virgo Vestalis, huius propinqua et necessaria, locum suum[11] gladiatorium[12] concessit huic, non et illa pie fecit et hic a culpa est remotus. Omnia haec sunt officia necessariorum, commoda tenuiorum, munia candidatorum.
At enim agit mecum austere et Stoice Cato, negat verum esse adlici benivolentiam cibo, negat iudicium hominum in[13] magistratibus mandandis corrumpi voluptatibus oportere. Ergo, ad cenam petitionis causa si quis vocat, condemnetur? “Quippe” inquit “tu mihi summum imperium, tu summam[14] auctoritatem, tu gubernacula rei publicae petas fovendis hominum sensibus et deleniendis[15] animis et adhibendis voluptatibus? Vtrum lenocinium” inquit “a grege delicatae iuventutis, an orbis terrarum imperium a populo Romano petebas?” Horribilis oratio; sed eam usus, vita, mores, civitas ipsa respuit. Neque tamen Lacedaemonii, auctores istius vitae atque orationis, qui cotidianis epulis in robore accumbunt, neque vero Cretes quorum nemo gustavit umquam cubans, melius quam Romani homines qui tempora voluptatis laborisque dispertiunt res publicas suas retinuerunt; quorum alteri uno adventu nostri exercitus deleti sunt, alteri nostri imperi praesidio disciplinam suam legesque conservant.