Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
M. Tullius Cicero · Pro Murena

Chapter 30

Text kindly provided by Perseus

Hoc[1] homo ingeniosissimus, M. Cato, auctoribus eruditissimis inductus[2] adripuit, neque disputandi causa, ut magna pars, sed ita vivendi. Petunt aliquid publicani; cave ne[3] quicquam habeat momenti gratia. Supplices aliqui veniunt miseri et calamitosi; sceleratus et nefarius fueris, si quicquam misericordia adductus feceris. Fatetur aliquis se peccasse et sui[4] delicti veniam petit; “nefarium est facinus ignoscere.” At leve delictum est. “Omnia peccata sunt paria.” Dixisti quippiam[5]: “fixum et statutum est.” Non re ductus es sed opinione; “sapiens nihil opinatur.” Errasti aliqua in re; male dici putat. Hac ex disciplina nobis illa sunt: “Dixi in senatu me nomen consularis candidati delaturum.” Iratus dixisti. “Numquam” inquit “sapiens irascitur.” At temporis causa. “Improbi” inquit “hominis est[6] mendacio fallere; mutare sententiam turpe est, exorari scelus, misereri flagitium.”

Nostri autem illi[7] — fatebor enim, Cato, me quoque in adulescentia diffisum ingenio meo quaesisse adiumenta doctrinae — nostri, inquam, illi a Platone et Aristotele, moderati homines et temperati, aiunt apud sapientem valere aliquando gratiam; viri boni esse misereri; distincta genera esse[8] delictorum et disparis poenas; esse apud hominem constantem ignoscendi locum; ipsum sapientem saepe aliquid opinari quod[9] nesciat, irasci non numquam, exorari eundem et placari, quod dixerit interdum, si ita rectius sit, mutare, de sententia decedere aliquando; omnis virtutes mediocritate quadam esse moderatas[10].

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation