Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
M. Tullius Cicero · Pro Murena

Chapter 27

Text kindly provided by Perseus

Sed pauca quae meum animum repente moverunt prius de L. Murenae fortuna conquerar. Nam cum saepe antea, iudices, et ex[1] aliorum miseriis et ex meis curis laboribusque cotidianis fortunatos eos homines iudicarem qui remoti a studiis ambitionis otium ac tranquillitatem vitae secuti sunt, tum vero in his L. Murenae tantis tamque improvisis periculis ita sum animo adfectus ut non queam satis neque communem omnium nostrum condicionem neque huius eventum fortunamque miserari. Qui primum, dum ex honoribus continuis familiae maiorumque suorum unum[2] ascendere gradum dignitatis conatus est, venit in periculum ne et ea quae ei[3] relicta, et haec quae ab ipso parta[4] sunt amittat, deinde propter studium novae laudis etiam in veteris fortunae discrimen adducitur.

Quae cum sunt[5] gravia, iudices, tum illud acerbissimum est quod habet eos accusatores, non qui odio inimicitiarum ad accusandum, sed qui studio accusandi ad inimicitias descenderint[6]. Nam ut omittam Servium Sulpicium quem intellego non iniuria L. Murenae sed honoris contentione permotum, accusat paternus amicus, C. Postumus[7], vetus, ut ait ipse, vicinus ac necessarius, qui necessitudinis causas compluris protulit, simultatis nullam commemorare potuit. Accusat Ser. Sulpicius, sodalis filius[8], cuius ingenio paterni omnes necessarii munitiores esse debebant. Accusat M. Cato qui cum a Murena nulla re umquam alienus fuit, tum[9] ea condicione nobis[10] erat in hac civitate natus ut eius opes, ut ingenium[11] praesidio multis etiam alienis, exitio[12] vix cuiquam inimico[13] esse deberet[14].

Respondebo igitur Postumo primum qui nescio quo pacto mihi videtur praetorius candidatus in consularem quasi desultorius in quadrigarum curriculum incurrere. Cuius competitores si nihil deliquerunt, dignitati eorum concessit, cum petere destitit; sin autem eorum aliquis largitus est, expetendus amicus est[15] qui alienam potius iniuriam quam suam persequatur.

“De Postumi criminibus, de Servi adulescentis[16].”

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation