Sed tamen si est reddenda ratio, duae res vehementer in praetura desideratae sunt quae ambae in consulatu multum[1] Murenae profuerunt, una exspectatio muneris quae et[2] rumore non nullo et studiis sermonibusque competitorum creverat, altera[3] quod ei quos in provincia ac legatione omni[4] et liberalitatis et virtutis suae testis habuerat nondum decesserant[5]. Horum utrumque ei fortuna ad consulatus petitionem reservavit. Nam et L. Luculli exercitus qui ad triumphum convenerat idem comitiis[6] L. Murenae praesto fuit, et munus amplissimum quod petitio praeturae desiderarat[7] praetura restituit.
Num tibi haec parva videntur adiumenta et subsidia consulatus, voluntas militum, quaeque[8] cum per se valet multitudine, cum apud suos gratia, tum vero in consule declarando multum etiam apud universum populum Romanum auctoritatis habet, suffragatio militaris? Imperatores enim comitiis consularibus, non verborum interpretes deliguntur[9]. Qua re gravis est illa oratio: “Me saucium recreavit, me praeda donavit; hoc duce castra cepimus, signa contulimus; numquam iste plus militi laboris imposuit quam sibi sumpsit, ipse cum[10] fortis[11] tum etiam felix.” Hoc quanti putas esse ad famam hominum ac voluntatem? Etenim, si tanta illis comitiis religio est ut adhuc semper omen valuerit praerogativum[12], quid mirum est in hoc felicitatis famam sermonemque valuisse?