Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
M. Tullius Cicero · Pro Murena

Chapter 2

Text kindly provided by Perseus

Et primum M. Catoni vitam ad certam rationis normam derigenti[1] et diligentissime perpendenti momenta officiorum omnium de officio meo respondebo. Negat fuisse rectum Cato me et consulem et legis ambitus latorem et tam severe gesto consulatu causam L. Murenae attingere. Cuius reprehensio me vehementer movet, non solum ut vobis, iudices, quibus maxime debeo, verum etiam ut ipsi Catoni, gravissimo atque integerrimo viro, rationem facti mei probem. A quo tandem, M. Cato, est aequius consulem defendi quam a consule? Quis mihi in re publica potest aut debet esse coniunctior quam is cui res publica a me iam[2] traditur sustinenda magnis meis laboribus et periculis sustentata? Quod si in eis[3] rebus repetendis quae mancipi sunt is periculum iudici[4] praestare debet qui se nexu obligavit, profecto etiam rectius in iudicio consulis designati is potissimum consul[5] qui consulem declaravit auctor benefici populi Romani defensorque periculi esse debebit.

Ac si, ut non nullis in civitatibus fieri solet, patronus huic causae publice constitueretur, is potissimum summo[6] honore adfecto defensor daretur qui eodem honore praeditus non minus adferret ad dicendum auctoritatis quam facultatis. Quod si e portu[7] solventibus ei qui[8] iam in portum ex alto invehuntur praecipere summo studio solent et[9] tempestatum rationem et praedonum et locorum, quod natura adfert[10] ut eis faveamus qui eadem pericula quibus nos perfuncti sumus ingrediantur[11], quo tandem me esse animo[12] oportet prope iam ex magna iactatione terram videntem in hunc cui video maximas rei publicae[13] tempestates esse subeundas? Qua re si est boni consulis non solum videre quid agatur verum etiam providere quid futurum sit, ostendam alio loco quantum salutis communis intersit duos consules in re publica Kalendis Ianuariis esse.

Quod si ita est, non tam me officium debuit ad hominis amici fortunas quam res publica consulem ad communem salutem defendendam vocare.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation