Panditur intereā domus omnipotentis Olympī
conciliumque vocat dīvum pater atque hominum rēx
sīdeream in sēdem, terrās unde arduus omnīs
castraque Dardanidum aspectat populōsque Latīnōs.
cōnsīdunt tēctīs bipatentibus, incipit ipse:
‘caelicolae magnī, quianam sententia vōbīs
versa retrō tantumque animīs certātis inīquīs?
abnueram bellō Ītaliam concurrere Teucrīs.
quae contrā vetitum discordia? quis metus aut hōs
aut hōs arma sequī ferrumque lacessere suāsit?
adveniet jūstum pugnae (nē arcessite) tempus,
cum fera Karthāgō Rōmānīs arcibus ōlim
exitium magnum atque Alpīs immittet apertās:
tum certāre odiīs, tum rēs rapuisse licēbit.
nunc sinite et placitum laetī compōnite foedus.’
Juppiter haec paucīs; at nōn Venus aurea contrā
pauca refert:
‘ō pater, ō hominum rērumque aeterna potestās
(namque aliud quid sit quod jam implōrāre queāmus?),
cernis ut īnsultent Rutulī, Turnusque ferātur
per mediōs īnsignis equīs tumidusque secundō
Mārte ruat? nōn clausa tegunt jam moenia Teucrōs;
quīn intrā portās atque ipsīs proelia miscent
aggeribus mūrōrum et inundant sanguine fossae.
Aenēās ignārus abest. numquamne levārī
obsidiōne sinēs? mūrīs iterum imminet hostis
nāscentis Trōjae nec nōn exercitus alter,
atque iterum in Teucrōs Aetōlīs surgit ab Arpīs
Tȳdīdēs. equidem crēdō, mea vulnera restant
et tua prōgeniēs mortālia dēmoror arma.
sī sine pāce tuā atque invītō nūmine Trōes
Ītaliam petiēre, luant peccāta neque illōs
jūveris auxiliō; sīn tot respōnsa secūtī
quae superī mānēsque dabant, cūr nunc tua quisquam
vertere jussa potest aut cūr nova condere fāta?
quid repetam exustās Erycīnō in lītore classīs,
quid tempestātum rēgem ventōsque furentīs
Aeoliā excītōs aut actam nūbibus Īrim?
nunc etiam mānīs (haec intemptāta manēbat
sors rērum) movet et superīs immissa repente
Allēctō mediās Italum bacchāta per urbēs.
nīl super imperiō moveor. spērāvimus ista,
dum fortūna fuit. vincant, quōs vincere māvīs.
sī nūlla est regiō Teucrīs quam det tua conjūnx
dūra, per ēversae, genitor, fūmantia Trōjae
excidia obtestor: liceat dīmittere ab armīs
incolumem Ascanium, liceat superesse nepōtem.
Aenēās sānē ignōtīs jactētur in undīs
et quācumque viam dederit Fortūna sequātur:
hunc tegere et dīrae valeam subdūcere pugnae.
est Amathūs, est celsa mihī Paphus atque Cythēra
Īdaliaeque domus: positīs inglōrius armīs
exigat hīc aevum. magnā diciōne jubētō
Karthāgō premat Ausoniam; nihil urbibus inde
obstābit Tyriīs. quid pestem ēvādere bellī
jūvit et Argolicōs medium fūgisse per ignīs
totque maris vastaeque exhausta perīcula terrae,
dum Latium Teucrī recidīvaque Pergama quaerunt?
nōn satius cinerēs patriae īnsēdisse suprēmōs
atque solum quō Trōja fuit? Xanthum et Simoenta
redde, ōrō, miserīs iterumque revolvere cāsūs
dā, pater, Īliacōs Teucrīs.’ tum rēgia Jūnō
ācta furōre gravī: ‘quid mē alta silentia cōgis
rumpere et obductum verbīs vulgāre dolōrem?
Aenēān hominum quisquam dīvumque subēgit
bella sequī aut hostem rēgī sē īnferre Latīnō?
Ītaliam petiit fātīs auctōribus (estō)
Cassandrae impulsus furiīs: num linquere castra
hortātī sumus aut vītam committere ventīs?
num puerō summam bellī, num crēdere mūrōs,
Tyrrhēnamque fidem aut gentīs agitāre quiētās?
quis deus in fraudem, quae dūra potentia nostra
ēgit? ubi hīc Jūnō dēmissave nūbibus Īris?
indignum est Italōs Trōjam circumdare flammīs
nāscentem et patriā Turnum cōnsistere terrā,
cui Pīlumnus avus, cui dīva Venīlia māter:
quid face Trōjānōs ātrā vim ferre Latīnīs,
arva aliēna jugō premere atque āvertere praedās?
quid socerōs legere et gremiīs abdūcere pactās,
pācem ōrāre manū, praefīgere puppibus arma?
tū potes Aenēān manibus subdūcere Grāium
prōque virō nebulam et ventōs obtendere inānīs,
et potes in totidem classem convertere nymphās:
nōs aliquid Rutulōs contrā jūvisse nefandum est?
“Aenēās ignārus abest”: ignārus et absit.
est Paphus Īdaliumque tibī, sunt alta Cythēra:
quid gravidam bellīs urbem et corda aspera temptās?
nōsne tibī flūxās Phrygiae rēs vertere fundō
cōnāmur? nōs? an miserōs quī Trōas Achīvīs
objēcit? quae causa fuit cōnsurgere in arma
Eurōpamque Asiamque et foedera solvere fūrtō?
mē duce Dardanius Spartam expugnāvit adulter,
aut ego tēla dedī fōvīve Cupīdine bella?
tum decuit metuisse tuīs: nunc sēra querēlīs
haud jūstīs adsurgis et inrita jūrgia jactās.’
Tālibus ōrābat Jūnō, cūnctīque fremēbant
caelicolae adsēnsū variō, ceu flāmina prīma
cum dēprēnsa fremunt silvīs et caeca volūtant
murmura ventūrōs nautīs prōdentia ventōs.
tum pater omnipotēns, rērum cui prīma potestās,
īnfit (eō dīcente deum domus alta silēscit
et tremefacta solō tellūs, silet arduus aethēr,
tum Zephyrī posuēre, premit placida aequora pontus):
‘accipite ergō animīs atque haec mea fīgite dicta.
quandoquidem Ausoniōs conjungī foedere Teucrīs
haud licitum, nec vestra capit discordia fīnem,
quae cuique est fortūna hodiē, quam quisque secat spem,
Trōs Rutulusne fuat, nūllō discrīmine habēbō,
seu fātīs Italum castra obsidiōne tenentur
sīve errōre malō Trōjae monitīsque sinistrīs.
nec Rutulōs solvō. sua cuique exōrsa labōrem
fortūnamque ferent. rēx Juppiter omnibus īdem.
fāta viam invenient.’ Stygiī per flūmina frātris,
per pice torrentīs ātrāque vorāgine rīpās
adnuit et tōtum nūtū tremefēcit Olympum.
hīc fīnis fandī. soliō tum Juppiter aureō
surgit, caelicolae medium quem ad līmina dūcunt.
Intereā Rutulī portīs circum omnibus īnstant
sternere caede virōs et moenia cingere flammīs.
at legiō Aeneadum vāllīs obsessa tenētur
nec spēs ūlla fugae. miserī stant turribus altīs
nēquīquam et rārā mūrōs cīnxēre corōnā
Āsius Imbrasidēs Hicetāoniusque Thymoetēs
Assaracīque duo et senior cum Castore Thymbris,
prīma aciēs; hōs germānī Sarpēdonis ambō
et Clarus et Thaemōn Lyciā comitantur ab altā.
fert ingēns tōtō cōnīxus corpore saxum,
haud partem exiguam montis, Lyrnēsius Acmōn,
nec Clytiō genitōre minor nec frātre Menestheō.
hī jaculīs, illī certant dēfendere saxīs
mōlīrīque ignem nervōque aptāre sagittās.
ipse inter mediōs, Veneris jūstissima cūra,
Dardanius caput, ecce, puer dētēctus honestum,
quālis gemma micat fulvum quae dīvidit aurum,
aut collō decus aut capitī, vel quāle per artem
inclūsum buxō aut Ōriciā terebinthō
lūcet ebur; fūsōs cervīx cui lactea crīnīs
accipit et mollī subnectēns circulus aurō.
tē quoque magnanimae vīdērunt, Ismare, gentēs
vulnera dērigere et calamōs armāre venēnō,
Maeoniā generōse domō, ubi pinguia culta
exercentque virī Pactōlusque inrigat aurō.
adfuit et Mnēstheus, quem pulsī prīstina Turnī
aggere mūrōrum sublīmem glōria tollit,
et Capys: hinc nōmen Campānae dūcitur urbī.
Illī inter sēsē dūrī certāmina bellī
contulerant: mediā Aenēās freta nocte secābat.
namque ut ab Euandrō castrīs ingressus Etrūscīs
rēgem adit et rēgī memorat nōmenque genusque
quidve petat quidve ipse ferat, Mēzentius arma
quae sibi conciliet, violentaque pectora Turnī
ēdocet, hūmānīs quae sit fīdūcia rēbus
admonet immiscetque precēs, haud fit mora, Tarchōn
jungit opēs foedusque ferit; tum lībera fātī
classem cōnscendit jussīs gēns Lȳdia dīvum
externō commissa ducī. Aenēia puppis
prīma tenet rōstrō Phrygiōs subjūncta leōnēs,
imminet Īda super, profugīs grātissima Teucrīs.
hīc magnus sedet Aenēās sēcumque volūtat
ēventūs bellī variōs, Pallāsque sinistrō
adfīxus laterī jam quaerit sīdera, opācae
noctis iter, jam quae passus terrāque marīque.
Pandite nunc Helicōna, deae, cantūsque movēte,
quae manus intereā Tuscīs comitētur ab ōrīs
Aenēān armetque ratēs pelagōque vehātur.
Massicus aerātā prīnceps secat aequora Tigrī,
sub quō mīlle manūs juvenum, quī moenia Clūsī
quīque urbem līquēre Cosās, quīs tēla sagittae
gōrȳtīque levēs umerīs et lētifer arcus.
ūnā torvus Abās: huic tōtum īnsignibus armīs
agmen et aurātō fulgēbat Apolline puppis.
sēscentōs illī dederat Populōnia māter
expertōs bellī juvenēs, ast Ilva trecentōs
īnsula inexhaustīs Chalybum generōsa metallīs.
tertius ille hominum dīvumque interpres Asīlās,
cui pecudum fibrae, caelī cui sīdera pārent
et linguae volucrum et praesāgī fulminis ignēs,
mīlle rapit dēnsōs aciē atque horrentibus hastīs.
hōs pārēre jubent Alphēae ab orīgine Pīsae,
urbs Etrūsca solō. sequitur pulcherrimus Astyr,
Astyr equō fīdēns et versicolōribus armīs.
ter centum adiciunt (mēns omnibus ūna sequendī)
quī Caerēte domō, quī sunt Miniōnis in arvīs,
et Pyrgī veterēs intempestaeque Graviscae.
Nōn ego tē, Ligurum ductor fortissime bellō,
trānsierim, Cunare, et paucīs comitāte Cupāvō,
cujus olōrīnae surgunt dē vertice pennae
(crīmen, Amor, vestrum) fōrmaeque īnsigne paternae.
namque ferunt lūctū Cycnum Phaethontis amātī,
pōpuleās inter frondēs umbramque sorōrum
dum canit et maestum Mūsā sōlātur amōrem,
cānentem mollī plūmā dūxisse senectam
linquentem terrās et sīdera vōce sequentem.
fīlius aequālīs comitātus classe catervās
ingentem rēmīs Centaurum prōmovet: ille
īnstat aquae saxumque undīs immāne minātur
arduus, et longā sulcat maria alta carīnā.
Ille etiam patriīs agmen ciet Ocnus ab ōrīs,
fātidicae Mantūs et Tuscī fīlius amnis,
quī mūrōs mātrisque dedit tibi, Mantua, nōmen,
Mantua dīves avīs, sed nōn genus omnibus ūnum:
gēns illī triplex, populī sub gente quaternī,
ipsa caput populīs, Tuscō dē sanguine vīrēs.
hinc quoque quīngentōs in sē Mēzentius armat,
quōs patre Bēnācō vēlātus harundine glaucā
Mincius īnfēstā dūcēbat in aequora pīnū.
it gravis Aulestēs centēnāque arbore flūctum
verberat adsurgēns, spūmant vada marmore versō.
hunc vehit immānis Trītōn et caerula concha
exterrēns freta, cui laterum tenus hispida nantī
frōns hominem praefert, in pristim dēsinit alvus,
spūmea sēmiferō sub pectore murmurat unda.
Tot lēctī procerēs ter dēnīs nāvibus ībant
subsidiō Trōjae et campōs salis aere secābant.
Jamque diēs caelō concesserat almaque currū
noctivagō Phoebē medium pulsābat Olympum:
Aenēās (neque enim membrīs dat cūra quiētem)
ipse sedēns clāvumque regit vēlīsque ministrat.
atque illī mediō in spatiō chorus, ecce, suārum
occurrit comitum: nymphae, quās alma Cybēbē
nūmen habēre maris nymphāsque ē nāvibus esse
jusserat, innābant pariter flūctūsque secābant,
quot prius aerātae steterant ad lītora prōrae.
agnōscunt longē rēgem lūstrantque chorēīs;
quārum quae fandī doctissima Cȳmodocēa
pōne sequēns dextrā puppim tenet ipsaque dorsō
ēminet ac laevā tacitīs subrēmigat undīs.
tum sīc ignārum adloquitur: ‘vigilāsne, deum gēns,
Aenēā? vigilā et vēlīs immitte rudentīs.
nōs sumus, Īdaeae sacrō dē vertice pīnūs,
nunc pelagī nymphae, classis tua. perfidus ut nōs
praecipitīs ferrō Rutulus flammāque premēbat,
rūpimus invītae tua vincula tēque per aequor
quaerimus. hanc genetrīx faciem miserāta refēcit
et dedit esse deās aevumque agitāre sub undīs.
at puer Ascanius mūrō fossīsque tenētur
tēla inter media atque horrentīs Mārte Latīnōs.
jam loca jussa tenent fortī permixtus Etrūscō
Arcas eques; mediās illīs oppōnere turmās,
nē castrīs jungant, certa est sententia Turnō.
surge age et Aurōrā sociōs veniente vocārī
prīmus in arma jubē, et clipeum cape quem dedit ipse
invictum ignipotēns atque ōrās ambiit aurō.
crāstina lūx, mea sī nōn inrita dicta putāris,
ingentīs Rutulae spectābit caedis acervōs.’
dīxerat et dextrā discēdēns impulit altam
haud ignāra modī puppim: fugit illa per undās
ōcior et jaculō et ventōs aequante sagittā.
inde aliae celerant cursūs. stupet īnscius ipse
Trōs Anchīsiadēs, animōs tamen ōmine tollit.
tum breviter supera aspectāns convexa precātur:
‘alma parēns Īdaea deum, cui Dindyma cordī
turrigeraeque urbēs bijugīque ad frēna leōnēs,
tū mihi nunc pugnae prīnceps, tū rīte propinquēs
augurium Phrygibusque adsīs pede, dīva, secundō.’
tantum effātus, et intereā revolūta ruēbat
mātūrā jam lūce diēs noctemque fugārat;
prīncipiō sociīs ēdīcit signa sequantur
atque animōs aptent armīs pugnaeque parent sē.
Jamque in cōnspectū Teucrōs habet et sua castra
stāns celsā in puppī, clipeum cum deinde sinistrā
extulit ārdentem. clāmōrem ad sīdera tollunt
Dardanidae ē mūrīs, spēs addita suscitat īrās,
tēla manū jaciunt, quālēs sub nūbibus ātrīs
Strȳmoniae dant signa gruēs atque aethera trānant
cum sonitū, fugiuntque Notōs clāmōre secundō.
at Rutulō rēgī ducibusque ea mīra vidērī
Ausoniīs, dōnec versās ad lītora puppīs
respiciunt tōtumque adlābī classibus aequor.
ārdet apex capitī cristīsque ā vertice flamma
funditur et vastōs umbō vomit aureus ignīs:
nōn secus ac liquidā sī quandō nocte comētae
sanguineī lūgubre rubent, aut Sīrius ārdor
ille sitim morbōsque ferēns mortālibus aegrīs
nāscitur et laevō contrīstat lūmine caelum.
Haud tamen audācī Turnō fīdūcia cessit
lītora praecipere et venientīs pellere terrā.
[ultrō animōs tollit dictīs atque increpat ultrō:]
‘quod vōtīs optāstis adest, perfringere dextrā.
in manibus Mārs ipse virīs. nunc conjugis estō
quisque suae tēctīque memor, nunc magna refertō
facta, patrum laudēs. ultrō occurrāmus ad undam
dum trepidī ēgressīsque labant vestīgia prīma.
audentīs Fortūna juvat.’
haec ait, et sēcum versat quōs dūcere contrā
vel quibus obsessōs possit concrēdere mūrōs.
Intereā Aenēās sociōs dē puppibus altīs
pontibus expōnit. multī servāre recursūs
languentis pelagī et brevibus sē crēdere saltū,
per rēmōs aliī. speculātus lītora Tarchōn,
quā vada nōn spīrant nec frācta remurmurat unda,
sed mare inoffēnsum crēscentī adlābitur aestū,
advertit subitō prōram sociōsque precātur:
‘nunc, ō lēcta manus, validīs incumbite rēmīs;
tollite, ferte ratēs, inimīcam findite rōstrīs
hanc terram, sulcumque sibī premat ipsa carīna.
frangere nec tālī puppim statiōne recūsō
arreptā tellūre semel.’ quae tālia postquam
effātus Tarchōn, sociī cōnsurgere tōnsīs
spūmantīsque ratēs arvīs īnferre Latīnīs,
dōnec rōstra tenent siccum et sēdēre carīnae
omnēs innocuae. sed nōn puppis tua, Tarchōn:
namque īnflīcta vadīs, dorsō dum pendet inīquō
anceps sustentāta diū flūctusque fatīgat,
solvitur atque virōs mediīs expōnit in undīs,
fragmina rēmōrum quōs et fluitantia trānstra
impediunt retrahitque pedēs simul unda relābēns.
Nec Turnum sēgnis retinet mora, sed rapit ācer
tōtam aciem in Teucrōs et contrā in lītore sistit.
signa canunt. prīmus turmās invāsit agrestīs
Aenēās, ōmen pugnae, strāvitque Latīnōs
occīsō Thērōne, virum quī maximus ultrō
Aenēān petit. huic gladiō perque aerea sūta,
per tunicam squālentem aurō latus haurit apertum.
inde Lichān ferit exsectum jam mātre perēmptā
et tibi, Phoebe, sacrum: cāsūs ēvādere ferrī
quō licuit parvō? nec longē Cissea dūrum
immānemque Gyān sternentīs agmina clāvā
dējēcit lētō; nihil illōs Herculis arma
nec validae jūvēre manūs genitorque Melampūs,
Alcīdae comes usque gravīs dum terra labōrēs
praebuit. ecce Pharō, vōcēs dum jactat inertīs,
intorquēns jaculum clāmantī sistit in ōre.
tū quoque, flāventem prīmā lānūgine mālās
dum sequeris Clytium īnfēlīx, nova gaudia, Cȳdōn,
Dardaniā strātus dextrā, sēcūrus amōrum
quī juvenum tibi semper erant, miserande jacērēs,
nī frātrum stīpāta cohors foret obvia, Phorcī
prōgeniēs, septem numerō, septēnaque tēla
coniciunt; partim galeā clipeōque resultant
inrita, dēflexit partim stringentia corpus
alma Venus. fīdum Aenēās adfātur Achātēn:
‘suggere tēla mihī, nōn ūllum dextera frūstrā
torserit in Rutulōs, steterunt quae in corpore Grāium
Īliacīs campīs.’ tum magnam corripit hastam
et jacit: illa volāns clipeī trānsverberat aera
Maeonis et thōrāca simul cum pectore rumpit.
huic frāter subit Alcānor frātremque ruentem
sustentat dextrā: trājectō missa lacertō
prōtinus hasta fugit servatque cruenta tenōrem,
dexteraque ex umerō nervīs moribunda pependit.
tum Numitor jaculō frātris dē corpore raptō
Aenēān petiit: sed nōn et fīgere contrā
est licitum, magnīque femur perstrīnxit Achātae.
Hīc Curibus fīdēns prīmaevō corpore Clausus
advenit et rigidā Dryopem ferit ēminus hastā
sub mentum graviter pressā, pariterque loquentis
vōcem animamque rapit trājectō gutture; at ille
fronte ferit terram et crassum vomit ōre cruōrem.
trīs quoque Thrēiciōs Boreae dē gente suprēmā
et trīs quōs Īdās pater et patria Ismara mittit,
per variōs sternit cāsūs. accurrit Halaesus
Auruncaeque manus, subit et Neptūnia prōlēs,
īnsignis Messāpus equīs. expellere tendunt
nunc hī, nunc illī: certātur līmine in ipsō
Ausoniae. magnō discordēs aethere ventī
proelia ceu tollunt animīs et vīribus aequīs;
nōn ipsī inter sē, nōn nūbila, nōn mare cēdit;
anceps pugna diū, stant obnīxa omnia contrā:
haud aliter Trōjānae aciēs aciēsque Latīnae
concurrunt, haeret pede pēs dēnsusque virō vir.
At parte ex aliā, quā saxa rotantia lātē
impulerat torrēns arbustaque dīruta rīpīs,
Arcadas īnsuētōs aciēs īnferre pedestrīs
ut vīdit Pallās Latiō dare terga sequācī,
aspera quīs nātūra locī dīmittere quandō
suāsit equōs, ūnum quod rēbus restat egēnīs,
nunc prece, nunc dictīs virtūtem accendit amārīs;
‘quō fugitis, sociī? per vōs et fortia facta,
per ducis Euandrī nōmen dēvictaque bella
spemque meam, patriae quae nunc subit aemula laudī,
fīdite nē pedibus. ferrō rumpenda per hostīs
est via. quā globus ille virum dēnsissimus urget,
hāc vōs et Pallanta ducem patria alta reposcit.
nūmina nūlla premunt, mortālī urgēmur ab hoste
mortālēs; totidem nōbīs animaeque manūsque.
ecce maris magnā claudit nōs obice pontus,
dēest jam terra fugae: pelagus Trōjamne petāmus?’
haec ait, et medius dēnsōs prōrumpit in hostīs.
Obvius huic prīmum fātīs adductus inīquīs
fit Lagus. hunc, magnō vellit dum pondere saxum,
intortō fīgit tēlō, discrīmina costīs
per medium quā spīna dabat, hastamque receptat
ossibus haerentem. quem nōn super occupat Hisbō,
ille quidem hoc spērāns; nam Pallās ante ruentem,
dum furit, incautum crūdēlī morte sodālis
excipit atque ēnsem tumidō in pulmōne recondit.
hinc Sthenium petit et Rhoetī dē gente vetustā
Anchemolum thalamōs ausum incestāre novercae.
vōs etiam, geminī, Rutulīs cecidistis in arvīs,
Daucia, Lārīdē Thymberque, simillima prōlēs,
indiscrēta suīs grātusque parentibus error;
at nunc dūra dedit vōbīs discrīmina Pallās.
nam tibi, Thymbre, caput Euandrius abstulit ēnsis;
tē dēcīsa suum, Lārīdē, dextera quaerit
sēmianimēsque micant digitī ferrumque retractant.
Arcadas accēnsōs monitū et praeclāra tuentīs
facta virī mixtus dolor et pudor armat in hostīs.
Tum Pallās bijugīs fugientem Rhoetea praeter
trāicit. hoc spatium tantumque morae fuit Īlō;
Īlō namque procul validam dērēxerat hastam,
quam medius Rhoeteus intercipit, optime Teuthrā,
tē fugiēns frātremque Tyrēn, currūque volūtus
caedit sēmianimīs Rutulōrum calcibus arva.
ac velut optātō ventīs aestāte coortīs
dispersa immittit silvīs incendia pāstor,
correptīs subitō mediīs extenditur ūna
horrida per lātōs aciēs Volcānia campōs,
ille sedēns victor flammās dēspectat ovantīs:
nōn aliter socium virtūs coit omnis in ūnum
tēque juvat, Pallā. sed bellīs ācer Halaesus
tendit in adversōs sēque in sua colligit arma.
hic mactat Lādōna Pherētaque Dēmodocumque,
Strȳmoniō dextram fulgentī dēripit ēnse
ēlātam in jugulum, saxō ferit ōra Thoantis
ossaque dispersit cerebrō permixta cruentō.
fāta canēns silvīs genitor cēlārat Halaesum;
ut senior lētō cānentia lūmina solvit,
injēcēre manum Parcae tēlīsque sacrārunt
Euandrī. quem sīc Pallās petit ante precātus:
‘dā nunc, Thybri pater, ferrō, quod missile librō,
fortūnam atque viam dūrī per pectus Halaesī.
haec arma exuviāsque virī tua quercus habēbit.’
audiit illa deus; dum tēxit Imāona Halaesus,
Arcadiō īnfēlīx tēlō dat pectus inermum.
At nōn caede virī tantā perterrita Lausus,
pars ingēns bellī, sinit agmina: prīmus Abantem
oppositum interimit, pugnae nōdumque moramque.
sternitur Arcadiae prōlēs, sternuntur Etrūscī
et vōs, ō Grāīs imperdita corpora, Teucrī.
agmina concurrunt ducibusque et vīribus aequīs;
extrēmī addēnsent aciēs nec turba movērī
tēla manūsque sinit. hinc Pallās īnstat et urget,
hinc contrā Lausus, nec multum discrepat aetās,
ēgregiī fōrmā, sed quīs Fortūna negārat
in patriam reditūs. ipsōs concurrere passūs
haud tamen inter sē magnī rēgnātor Olympī;
mox illōs sua fāta manent majōre sub hoste.
Intereā soror alma monet succēdere Lausō
Turnum, quī volucrī currū medium secat agmen.
ut vīdit sociōs: ‘tempus dēsistere pugnae;
sōlus ego in Pallanta feror, sōlī mihi Pallās
dēbētur; cuperem ipse parēns spectātor adesset.’
haec ait, et sociī cessērunt aequore jussō.
at Rutulum abscessū juvenis tum jussa superba
mīrātus stupet in Turnō corpusque per ingēns
lūmina volvit obitque trucī procul omnia vīsū,
tālibus et dictīs it contrā dicta tyrannī:
‘aut spoliīs ego jam raptīs laudābor opīmīs
aut lētō īnsignī: sortī pater aequus utrīque est.
tolle minās.’ fātus medium prōcēdit in aequor;
frīgidus Arcadibus coit in praecordia sanguis.
dēsiluit Turnus bijugīs, pedes apparat īre
comminus; utque leō, speculā cum vīdit ab altā
stāre procul campīs meditantem in proelia taurum,
advolat, haud alia est Turnī venientis imāgō.
hunc ubi contiguum missae fore crēdidit hastae,
īre prior Pallās, sī quā fors adjuvet ausum
vīribus imparibus, magnumque ita ad aethera fātur:
‘per patris hospitium et mēnsās, quās advena adistī,
tē precor, Alcīdē, coeptīs ingentibus adsīs.
cernat sēminecī sibi mē rapere arma cruenta
victōremque ferant morientia lūmina Turnī.’
audiit Alcīdēs juvenem magnumque sub īmō
corde premit gemitum lacrimāsque effundit inānīs.
tum genitor nātum dictīs adfātur amīcīs:
‘stat sua cuique diēs, breve et inreparābile tempus
omnibus est vītae; sed fāmam extendere factīs,
hoc virtūtis opus. Trōjae sub moenibus altīs
tot gnātī cecidēre deum, quīn occidit ūnā
Sarpēdōn, mea prōgeniēs; etiam sua Turnum
fāta vocant mētāsque datī pervēnit ad aevī.’
sīc ait, atque oculōs Rutulōrum reicit arvīs.
At Pallās magnīs ēmittit vīribus hastam
vāgīnāque cavā fulgentem dēripit ēnsem.
illa volāns umerī surgunt quā tegmina summa
incidit, atque viam clipeī mōlīta per ōrās
tandem etiam magnō strīnxit dē corpore Turnī.
hīc Turnus ferrō praefīxum rōbur acūtō
in Pallanta diū lībrāns jacit atque ita fātur:
‘aspice num mage sit nostrum penetrābile tēlum.’
dīxerat; at clipeum, tot ferrī terga, tot aeris,
quem pellis totiēns obeat circumdata taurī,
vibrantī cuspis medium trānsverberat ictū
lōrīcaeque morās et pectus perforat ingēns.
ille rapit calidum frūstrā dē vulnere tēlum:
ūnā eādemque viā sanguis animusque sequuntur.
corruit in vulnus (sonitum super arma dedēre)
et terram hostīlem moriēns petit ōre cruentō.
quem Turnus super adsistēns:
‘Arcades, haec’ inquit ‘memorēs mea dicta referte
Euandrō: quālem meruit, Pallanta remittō.
quisquis honōs tumulī, quidquid sōlāmen humandī est,
largior. haud illī stābunt Aenēia parvō
hospitia.’ et laevō pressit pede tālia fātus
exanimem rapiēns immānia pondera balteī
impressumque nefās: ūnā sub nocte jugālī
caesa manus juvenum foedē thalamīque cruentī,
quae Clonus Eurytidēs multō caelāverat aurō;
quō nunc Turnus ovat spoliō gaudetque potītus.
nescia mēns hominum fātī sortisque futūrae
et servāre modum rēbus sublāta secundīs!
Turnō tempus erit magnō cum optāverit ēmptum
intāctum Pallanta, et cum spolia ista diemque
ōderit. at sociī multō gemitū lacrimīsque
impositum scūtō referunt Pallanta frequentēs.
ō dolor atque decus magnum reditūre parentī,
haec tē prīma diēs bellō dedit, haec eadem aufert,
cum tamen ingentīs Rutulōrum linquis acervōs!
Nec jam fāma malī tantī, sed certior auctor
advolat Aenēae tenuī discrīmine lētī
esse suōs, tempus versīs succurrere Teucrīs.
proxima quaeque metit gladiō lātumque per agmen
ārdēns līmitem agit ferrō, tē, Turne, superbum
caede novā quaerēns. Pallās, Euander, in ipsīs
omnia sunt oculīs, mēnsae quās advena prīmās
tunc adiit, dextraeque datae. Sulmōne creātōs
quattuor hīc juvenēs, totidem quōs ēducat Ufēns,
vīventīs rapit, īnferiās quōs immolet umbrīs
captīvōque rogī perfundat sanguine flammās.
inde Magō procul īnfēnsam contenderat hastam:
ille āstū subit, at tremibunda supervolat hasta,
et genua amplectēns effātur tālia supplex:
‘per patriōs mānīs et spēs surgentis Iūlī
tē precor, hanc animam servēs gnātōque patrīque.
est domus alta, jacent penitus dēfossa talenta
caelātī argentī, sunt aurī pondera factī
īnfectīque mihī. nōn hīc victōria Teucrum
vertitur aut anima ūna dabit discrīmina tanta.’
dīxerat. Aenēās contrā cui tālia reddit:
‘argentī atque aurī memorās quae multa talenta
gnātīs parce tuīs. bellī commercia Turnus
sustulit ista prior jam tum Pallante perēmptō.
hoc patris Anchīsae mānēs, hoc sentit Iūlus.’
sīc fātus galeam laevā tenet atque reflexā
cervīce ōrantis capulō tenus applicat ēnsem.
nec procul Haemonidēs, Phoebī Triviaeque sacerdōs,
īnfula cui sacrā redimībat tempora vittā,
tōtus conlūcēns veste atque īnsignibus albīs.
quem congressus agit campō, lāpsumque superstāns
immolat ingentīque umbrā tegit, arma Serestus
lēcta refert umerīs tibi, rēx Grādīve, tropaeum.
Īnstaurant aciēs Volcānī stirpe creātus
Caeculus et veniēns Marsōrum montibus Umbrō.
Dardanidēs contrā furit: Ānxuris ēnse sinistram
et tōtum clipeī ferrō dējēcerat orbem
(dīxerat ille aliquid magnum vimque adfore verbō
crēdiderat, caelōque animum fortasse ferēbat
cānitiemque sibi et longōs prōmīserat annōs);
Tarquitus exsultāns contrā fulgentibus armīs,
silvicolae Faunō Dryopē quem nympha creārat,
obvius ārdentī sēsē obtulit. ille reductā
lōrīcam clipeīque ingēns onus impedit hastā,
tum caput ōrantis nēquīquam et multa parantis
dīcere dēturbat terrae, truncumque tepentem
prōvolvēns super haec inimīcō pectore fātur:
‘istīc nunc, metuende, jacē. nōn tē optima māter
condet humī patriōque onerābit membra sepulcrō:
ālitibus linquēre ferīs, aut gurgite mersum
unda feret piscēsque impāstī vulnera lambent.’
prōtinus Antaeum et Lūcam, prīma agmina Turnī,
persequitur, fortemque Numam fulvumque Camertem,
magnanimō Volcente satum, dītissimus agrī
quī fuit Ausonidum et tacitīs rēgnāvit Amyclīs.
Aegaeōn quālis, centum cui bracchia dīcunt
centēnāsque manūs, quīnquāgintā ōribus ignem
pectoribusque ārsisse, Jovis cum fulmina contrā
tot paribus streperet clipeīs, tot stringeret ēnsīs:
sīc tōtō Aenēās dēsaevit in aequore victor
ut semel intepuit mucrō. quīn ecce Niphaeī
quadrijugīs in equōs adversaque pectora tendit.
atque illī longē gradientem et dīra frementem
ut vīdēre, metū versī retrōque ruentēs
effunduntque ducem rapiuntque ad lītora currūs.
Intereā bijugīs īnfert sē Lūcagus albīs
in mediōs frāterque Liger; sed frāter habēnīs
flectit equōs, strictum rotat ācer Lūcagus ēnsem.
haud tulit Aenēās tantō fervōre furentīs;
inruit adversāque ingēns appāruit hastā.
cui Liger:
‘nōn Diomēdis equōs nec currum cernis Achillī
aut Phrygiae campōs: nunc bellī fīnis et aevī
hīs dabitur terrīs.’ vēsānō tālia lātē
dicta volant Ligerī. sed nōn et Trōius hērōs
dicta parat contrā, jaculum nam torquet in hostīs.
Lūcagus ut prōnus pendēns in verbera tēlō
admonuit bijugōs, prōjectō dum pede laevō
aptat sē pugnae, subit ōrās hasta per īmās
fulgentis clipeī, tum laevum perforat inguen;
excussus currū moribundus volvitur arvīs.
quem pius Aenēās dictīs adfātur amārīs:
‘Lūcage, nūlla tuōs currūs fuga sēgnis equōrum
prōdidit aut vānae vertēre ex hostibus umbrae:
ipse rotīs saliēns juga dēseris.’ haec ita fātus
arripuit bijugōs; frāter tendēbat inertīs
īnfēlīx palmās currū dēlāpsus eōdem:
‘per tē, per quī tē tālem genuēre parentēs,
vir Trōjāne, sine hanc animam et miserēre precantis.’
plūribus ōrantī Aenēās: ‘haud tālia dūdum
dicta dabās. morere et frātrem nē dēsere frāter.’
tum latebrās animae pectus mucrōne reclūdit.
tālia per campōs ēdēbat fūnera ductor
Dardanius torrentis aquae vel turbinis ātrī
mōre furēns. tandem ērumpunt et castra relinquunt
Ascanius puer et nēquīquam obsessa juventūs.
Jūnōnem intereā compellat Juppiter ultrō:
‘ō germāna mihi atque eadem grātissima conjūnx,
ut rēbāre, Venus (nec tē sententia fallit)
Trōjānās sustentat opēs, nōn vīvida bellō
dextra virīs animusque ferōx patiēnsque perīclī.’
cui Jūnō summissa: ‘quid, ō pulcherrime conjūnx,
sollicitās aegram et tua trīstia dicta timentem?
sī mihi, quae quondam fuerat quamque esse decēbat,
vīs in amōre foret, nōn hoc mihi namque negārēs,
omnipotēns, quīn et pugnae subdūcere Turnum
et Daunō possem incolumem servāre parentī.
nunc pereat Teucrīsque piō det sanguine poenās.
ille tamen nostrā dēdūcit orīgine nōmen
Pīlumnusque illī quārtus pater, et tua largā
saepe manū multīsque onerāvit līmina dōnīs.’
cui rēx aetheriī breviter sīc fātur Olympī:
‘sī mora praesentis lētī tempusque cadūcō
ōrātur juvenī mēque hoc ita pōnere sentīs,
tolle fugā Turnum atque īnstantibus ēripe fātīs:
hāctenus indulsisse vacat. sīn altior istīs
sub precibus venia ūlla latet tōtumque movērī
mūtārīve putās bellum, spēs pāscis inānīs.’
et Jūnō adlacrimāns: ‘quid sī, quae vōce gravāris,
mente darēs atque haec Turnō rata vīta manēret?
nunc manet īnsontem gravis exitus, aut ego vērī
vāna feror. quod ut ō potius formīdine falsā
lūdar, et in melius tua, quī potes, ōrsa reflectās!’
Haec ubi dicta dedit, caelō sē prōtinus altō
mīsit agēns hiemem nimbō succīncta per aurās,
Īliacamque aciem et Laurentia castra petīvit.
tum dea nūbe cavā tenuem sine vīribus umbram
in faciem Aenēae (vīsū mīrābile mōnstrum)
Dardaniīs ōrnat tēlīs, clipeumque jubāsque
dīvīnī adsimulat capitis, dat inānia verba,
dat sine mente sonum gressūsque effingit euntis,
morte obitā quālīs fāma est volitāre figūrās
aut quae sōpītōs dēlūdunt somnia sēnsūs.
at prīmās laeta ante aciēs exsultat imāgō
inrītatque virum tēlīs et vōce lacessit.
īnstat cui Turnus strīdentemque ēminus hastam
conicit; illa datō vertit vestīgia tergō.
tum vērō Aenēān āversum ut cēdere Turnus
crēdidit atque animō spem turbidus hausit inānem:
‘quō fugis, Aenēā? thalamōs nē dēsere pactōs;
hāc dabitur dextrā tellūs quaesīta per undās.’
tālia vōciferāns sequitur strictumque coruscat
mucrōnem, nec ferre videt sua gaudia ventōs.
Forte ratis celsī conjūncta crepīdine saxī
expositīs stābat scālīs et ponte parātō,
quā rēx Clūsīnīs advectus Osīnius ōrīs.
hūc sēsē trepida Aenēae fugientis imāgō
conicit in latebrās, nec Turnus sēgnior īnstat
exsuperatque morās et pontīs trānsilit altōs.
vix prōram attigerat, rumpit Sāturnia fūnem
āvulsamque rapit revolūta per aequora nāvem.
tum levis haud ultrā latebrās jam quaerit imāgō,
sed sublīme volāns nūbī sē immiscuit ātrae,
illum autem Aenēās absentem in proelia poscit;
obvia multa virum dēmittit corpora mortī,
cum Turnum mediō intereā fert aequore turbō.
respicit ignārus rērum ingrātusque salūtis
et duplicīs cum vōce manūs ad sīdera tendit:
‘omnipotēns genitor, tantōn mē crīmine dignum
dūxistī et tālīs voluistī expendere poenās?
quō feror? unde abiī? quae mē fuga quemve redūcit?
Laurentīsne iterum mūrōs aut castra vidēbō?
quid manus illa virum, quī mē meaque arma secūtī?
quōsne (nefās) omnīs īnfandā in morte relīquī
et nunc pālantīs videō, gemitumque cadentum
accipiō? quid agō? aut quae jam satis īma dehīscat
terra mihī? vōs ō potius miserēscite, ventī;
in rūpēs, in saxa (volēns vōs Turnus adōrō)
ferte ratem saevīsque vadīs immittite syrtis,
quō nec mē Rutulī nec cōnscia fāma sequātur.’
haec memorāns animō nunc hūc, nunc fluctuat illūc,
an sēsē mucrōne ob tantum dēdecus āmēns
induat et crūdum per costās exigat ēnsem,
flūctibus an jaciat mediīs et lītora nandō
curva petat Teucrumque iterum sē reddat in arma.
ter cōnātus utramque viam, ter maxima Jūnō
continuit juvenemque animī miserāta repressit.
lābitur alta secāns flūctūque aestūque secundō
et patris antīquam Daunī dēfertur ad urbem.
At Jovis intereā monitīs Mēzentius ārdēns
succēdit pugnae Teucrōsque invādit ovantīs.
concurrunt Tyrrhēnae aciēs atque omnibus ūnī,
ūnī odiīsque virō tēlīsque frequentibus īnstant.
ille (velut rūpēs vastum quae prōdit in aequor,
obvia ventōrum furiīs expostaque pontō,
vim cūnctam atque minās perfert caelīque marisque
ipsa immōta manēns) prōlem Dolichāonis Hebrum
sternit humī, cum quō Latagum Palmumque fugācem,
sed Latagum saxō atque ingentī fragmine montis
occupat ōs faciemque adversam, poplite Palmum
succīsō volvī sēgnem sinit, armaque Lausō
dōnat habēre umerīs et vertice fīgere cristās.
nec nōn Euanthēn Phrygium Paridisque Mimanta
aequālem comitemque, ūnā quem nocte Theānō
in lūcem genitōre Amycō dedit et face praegnās
Cissēis rēgīna Parin; Paris urbe paternā
occubat, ignārum Laurēns habet ōra Mimanta.
ac velut ille canum morsū dē montibus altīs
āctus aper, multōs Vesulus quem pīnifer annōs
dēfendit multōsque palūs Laurentia silvā
pāscit harundineā, postquam inter rētia ventum est,
substitit īnfremuitque ferōx et inhorruit armōs,
nec cuiquam īrāscī propiusve accēdere virtūs,
sed jaculīs tūtīsque procul clāmōribus īnstant;
ille autem impavidus partīs cūnctātur in omnīs
dentibus īnfrendēns et tergō dēcutit hastās:
haud aliter, jūstae quibus est Mēzentius īrae,
nōn ūllī est animus strictō concurrere ferrō,
missilibus longē et vastō clāmōre lacessunt.
Vēnerat antīquīs Corythī dē fīnibus Ācrōn,
Graius homō, īnfectōs linquēns profugus hymenaeōs.
hunc ubi miscentem longē media agmina vīdit,
purpureum pennīs et pactae conjugis ostrō,
impāstus stabula alta leō ceu saepe peragrāns
(suādet enim vēsāna famēs), sī forte fugācem
cōnspexit capream aut surgentem in cornua cervum,
gaudet hiāns immāne comāsque arrēxit et haeret
vīsceribus super incumbēns; lavit improba taeter
ōra cruor...
sīc ruit in dēnsōs alacer Mēzentius hostīs.
sternitur īnfēlīx Ācrōn et calcibus ātram
tundit humum exspīrāns īnfrāctaque tēla cruentat.
atque īdem fugientem haud est dignātus Orōdēn
sternere nec jactā caecum dare cuspide vulnus;
obvius adversōque occurrit sēque virō vir
contulit, haud fūrtō melior sed fortibus armīs.
tum super abjectum positō pede nīxus et hastā:
‘pars bellī haud temnenda, virī, jacet altus Orōdēs.’
conclāmant sociī laetum paeāna secūtī;
ille autem exspīrāns: ‘nōn mē, quīcumque es, inultō,
victor, nec longum laetābere; tē quoque fāta
prōspectant paria atque eadem mox arva tenēbis.’
ad quem subrīdēns mixtā Mēzentius īrā:
‘nunc morere. ast dē mē dīvum pater atque hominum rēx
vīderit.’ hoc dīcēns ēdūxit corpore tēlum.
ollī dūra quiēs oculōs et ferreus urget
somnus, in aeternam clauduntur lūmina noctem.
Caedicus Alcathoum obtruncat, Sacrātor Hydaspēn
partheniumque Rapō et praedūrum vīribus Orsēn,
Messāpus Cloniumque Lycāoniumque Erichaetēn,
illum īnfrēnis equī lāpsū tellūre jacentem,
hunc peditem. pedes et Lycius prōcesserat Āgis,
quem tamen haud expers Valerus virtūtis avītae
dēicit; at Thronium Salius Saliumque Nealcēs
īnsignis jaculō et longē fallente sagittā.
Jam gravis aequābat lūctūs et mūtua Māvors
fūnera; caedēbant pariter pariterque ruēbant
victōrēs victīque, neque hīs fuga nōta neque illīs.
dī Jovis in tēctīs īram miserantur inānem
ambōrum et tantōs mortālibus esse labōrēs;
hinc Venus, hinc contrā spectat Sāturnia Jūnō.
pallida Tīsiphonē media inter mīlia saevit.
At vērō ingentem quatiēns Mēzentius hastam
turbidus ingreditur campō. quam magnus Orīōn,
cum pedes incēdit mediī per maxima Nēreī
stāgna viam scindēns, umerō superēminet undās,
aut summīs referēns annōsam montibus ornum
ingrediturque solō et caput inter nūbila condit,
tālis sē vastīs īnfert Mēzentius armīs.
huic contrā Aenēās speculātus in agmine longō
obvius īre parat. manet imperterritus ille
hostem magnanimum opperiēns, et mōle suā stat;
atque oculīs spatium ēmēnsus quantum satis hastae:
‘dextra mihī deus et tēlum, quod missile librō,
nunc adsint! voveō praedōnis corpore raptīs
indūtum spoliīs ipsum tē, Lause, tropaeum
Aenēae.’ dīxit, strīdentemque ēminus hastam
jēcit. at illa volāns clipeō est excussa proculque
ēgregium Antōrēn latus inter et īlia fīgit,
Herculis Antōrēn comitem, quī missus ab Argīs
haeserat Euandrō atque Italā cōnsēderat urbe.
sternitur īnfēlīx aliēnō vulnere, caelumque
aspicit et dulcīs moriēns reminīscitur Argōs.
tum pius Aenēās hastam jacit; illa per orbem
aere cavum triplicī, per līnea terga tribusque
trānsiit intextum taurīs opus, īmaque sēdit
inguine, sed vīrīs haud pertulit. ōcius ēnsem
Aenēās vīsō Tyrrhēnī sanguine laetus
ēripit ā femine et trepidantī fervidus īnstat.
ingemuit cārī graviter genitōris amōre,
ut vīdit, Lausus, lacrimaeque per ōra volūtae
hīc mortis dūrae cāsum tuaque optima facta,
sī qua fidem tantō est operī lātūra vetustās,
nōn equidem nec tē, juvenis memorande, silēbō
ille pedem referēns et inūtilis inque ligātus
cēdēbat clipeōque inimīcum hastīle trahēbat.
prōripuit juvenis sēsēque immiscuit armīs,
jamque adsurgentis dextrā plāgamque ferentis
Aenēae subiit mucrōnem ipsumque morandō
sustinuit; sociī magnō clāmōre sequuntur,
dum genitor nātī parmā prōtēctus abīret,
tēlaque coniciunt perturbantque ēminus hostem
missilibus. furit Aenēās tēctusque tenet sē.
ac velut effūsā sī quandō grandine nimbī
praecipitant, omnis campīs diffūgit arātor
omnis et agricola, et tūtā latet arce viātor
aut amnis rīpīs aut altī fornice saxī,
dum pluit in terrīs, ut possint sōle reductō
exercēre diem: sīc obrutus undique tēlīs
Aenēās nūbem bellī, dum dētonet omnis,
sustinet et Lausum increpitat Lausōque minātur:
‘quō moritūre ruis majōraque vīribus audēs?
fallit tē incautum pietās tua.’ nec minus ille
exsultat dēmēns, saevae jamque altius īrae
Dardaniō surgunt ductōrī, extrēmaque Lausō
Parcae fīla legunt. validum namque exigit ēnsem
per medium Aenēās juvenem tōtumque recondit;
trānsiit et parmam mucrō, levia arma minācis,
et tunicam mollī māter quam nēverat aurō,
implēvitque sinum sanguis; tum vīta per aurās
concessit maesta ad Mānīs corpusque relīquit.
At vērō ut vultum vīdit morientis et ōra,
ōra modīs Anchīsiadēs pallentia mīrīs,
ingemuit graviter miserāns dextramque tetendit,
et mentem patriae subiit pietātis imāgō.
‘quid tibi nunc, miserande puer, prō laudibus istīs,
quid pius Aenēās tantā dabit indole dignum?
arma, quibus laetātus, habē tua; tēque parentum
mānibus et cinerī, sī qua est ea cūra, remittō.
hōc tamen īnfēlīx miseram sōlābere mortem:
Aenēae magnī dextrā cadis.’ increpat ultrō
cūnctantīs sociōs et terrā sublevat ipsum
sanguine turpantem cōmptōs dē mōre capillōs.
Intereā genitor Tiberīnī ad flūminis undam
vulnera siccābat lymphīs corpusque levābat
arboris acclīnis truncō. procul aerea rāmīs
dēpendet galea et prātō gravia arma quiēscunt.
stant lēctī circum juvenēs; ipse aeger anhēlāns
colla fovet fūsus prōpexam in pectora barbam;
multa super Lausō rogitat, multumque remittit
quī revocent maestīque ferant mandāta parentis.
at Lausum sociī exanimem super arma ferēbant
flentēs, ingentem atque ingentī vulnere victum.
agnōvit longē gemitum praesāga malī mēns.
cānitiem multō dēfōrmat pulvere et ambās
ad caelum tendit palmās et corpore inhaeret.
‘tantane mē tenuit vīvendī, nāte, voluptās,
ut prō mē hostīlī paterer succēdere dextrae,
quem genuī? tuane haec genitor per vulnera servor
morte tuā vīvēns? heu, nunc miserō mihi dēmum
exitium īnfēlīx, nunc altē vulnus adāctum!
īdem ego, nāte, tuum maculāvī crīmine nōmen,
pulsus ob invidiam soliō scēptrīsque paternīs.
dēbueram patriae poenās odiīsque meōrum:
omnīs per mortīs animam sontem ipse dedissem!
nunc vīvō neque adhūc hominēs lūcemque relinquō.
sed linquam.’ simul hoc dīcēns attollit in aegrum
sē femur et, quamquam vīs altō vulnere tardat,
haud dējectus equum dūcī jubet. hoc decus illī,
hoc sōlāmen erat, bellīs hōc victor abībat
omnibus. adloquitur maerentem et tālibus īnfit:
‘Rhaebe, diū, rēs sī qua diū mortālibus ūlla est,
vīximus. aut hodiē victor spolia illa cruentī
et caput Aenēae referēs Lausīque dolōrum
ultor eris mēcum, aut, aperit sī nūlla viam vīs,
occumbēs pariter; neque enim, fortissime, crēdō,
jussa aliēna patī et dominōs dignābere Teucrōs.’
dīxit, et exceptus tergō cōnsuēta locāvit
membra manūsque ambās jaculīs onerāvit acūtīs,
aere caput fulgēns cristāque hirsūtus equīnā.
sīc cursum in mediōs rapidus dedit. aestuat ingēns
ūnō in corde pudor mixtōque īnsānia lūctū.
et furiīs agitātus amor et cōnscia virtūs
atque hīc Aenēān magnā ter vōce vocāvit.
Aenēās agnōvit enim laetusque precātur:
‘sīc pater ille deum faciat, sīc altus Apollō!
incipiās cōnferre manum...’
tantum effātus et īnfēstā subit obvius hastā.
ille autem: ‘quid mē ēreptō, saevissime, nātō
terrēs? haec via sōla fuit quā perdere possēs:
nec mortem horrēmus nec dīvum parcimus ūllī.
dēsine, nam veniō moritūrus et haec tibi portō
dōna prius.’ dīxit, tēlumque intorsit in hostem;
inde aliud super atque aliud fīgitque volatque
ingentī gȳrō, sed sustinet aureus umbō.
ter circum astantem laevōs equitāvit in orbīs
tēla manū jaciēns, ter sēcum Trōius hērōs
immānem aerātō circumfert tegmine silvam.
inde ubi tot trāxisse morās, tot spīcula taedet
vellere, et urgētur pugnā congressus inīquā,
multa movēns animō jam tandem ērumpit et inter
bellātōris equī cava tempora conicit hastam.
tollit sē arrēctum quadripēs et calcibus aurās
verberat, effūsumque equitem super ipse secūtus
implicat ējectōque incumbit cernuus armō.
clāmōre incendunt caelum Trōesque Latīnīque.
advolat Aenēās vāgīnāque ēripit ēnsem
et super haec: ‘ubi nunc Mēzentius ācer et illa
effera vīs animī?’ contrā Tyrrhēnus, ut aurās
suspiciēns hausit caelum mentemque recēpit:
‘hostis amāre, quid increpitās mortemque mināris?
nūllum in caede nefās, nec sīc ad proelia vēnī,
nec tēcum meus haec pepigit mihi foedera Lausus.
ūnum hoc per sī qua est victīs venia hostibus ōrō:
corpus humō patiāre tegī. sciō acerba meōrum
circumstāre odia: hunc, ōrō, dēfende furōrem
et mē cōnsortem nātī concēde sepulcrō.’
haec loquitur, jugulōque haud īnscius accipit ēnsem
undantīque animam diffundit in arma cruōre.