Ergo, quod rarum et difficile fuit, senatus populusque Romanus perpessus est ut imperatorem per sex menses, dum bonus quaeritur, res publica non haberet.
quae illa concordia militum! quanta populo quies! quam gravis senatus auctoritas fuit! [1] nullus usquam tyrannus emersit, sub iudicio senatus et militum populique Romani totus orbis est temperatum ; non illi principem quemquam, ut recte facerent, non tribuniciam potestatem formidabant sedâ—quod est in vita optimumâ—se timebant.
mereri. interfecto fraude Aureliano, ut superiore libro scriptum est, calliditate servi nequissimi, errore militarium (ut apud quos quaelibet commenta plurimum valent, dum modo irati audiunt, plerumque temulenti, certe consiliorum prope semper expertes 4), reversis ad bonam mentem omnibus eisdemque ab exercitu graviter confutatis, coeptum est quaeri ecquis
fieri deberet ex omnibus princeps, tunc odio praesentium exercitus, qui creare imperatorem raptim solebat, ad senatum litteras misit, de quibus priore libro iam dictum est, petens ut ex ordine suo principem