Tacitus congiarium populo Romano intra sex
menses vix dedit, imago eius posita est in Quintiliorum, in una tabula quinquiplex, in qua semel togatus, semel chlamydatus, semel armatus, semel palliatus,
semel venatorio habitu, de qua quidem epigrammatarius ita allusit ut diceret : “Non agnosco senem armatum, non chlamydatum” inter cetera, “sed
pollicentes. haec sunt quae de vita Taciti atque Floriani digna memoratu comperisse me memini.
Nunc nobis adgrediendus est Probus, vir domi forisque conspicuus, vir Aureliano, Traiano, Hadriano, Antoninis, Alexandro Claudioque praeferendus, quia [3] in illis varia, in hoc omnia praecipua iuncta [4] fuere, qui post Tacitum omnium iudicio bonorum imperator est factus orbemque terrarum pacatissimum gubernavit, deletis barbaris gentibus, deletis etiam plurimis tyrannorum, qui eius temporibus exstiterunt, de quo dictum est dignum esse [5] ut Probus diceretur, etiamsi Probus nomine non fuisset. quem quidem multi ferunt etiam Sibyllinis Libris promissum, qui si diutius
fuisset, orbis terrae barbaros non haberet, haec ego in aliorum vita de Probo credidi praelibanda, ne dies, hora, momentum aliquid sibi vindicaret in me necessitate