Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Tacitus

Chapter 10

Text kindly provided by Perseus

Patrimonium suum publicavit, quod habuit in reditibus, sestertium bis milies octingenties. pecuniam, quam domi collegerat, in stipendium militum vertit, togis et tunicis iisdem est usus quibus privatus.

meritoria intra urbem stare vetuit, quod quidem diu genere non potuit, thermas omnes ante lucernam claudi iussit, ne quid per noctem seditionis oriretur.

Cornelium Tacitum, scriptorem historiae Augustae, quod parentem suum eundem diceret, in omnibus bibliothecis conlocari iussit; ne [1] tectorum incuria deperiret, librum per annos singulos decies scribi publicitus in † evicosarchis [2] iussit et in bibliothecis

poni. holosericam vestem viris omnibus interdixit. domum suam destrui praecepit atque in eo loco thermas

publicas fieri privato sumptu iussit, columnas centum Numidicas pedum vicenum ternum Ostiensibus donavit de proprio, possessiones, quas in Mauretania habuit, sartis tectis Capitolii deputavit,

argentum mensale, quod privatus habuerat, [3] ministeriis conviviorum, quae in templis fierent, dedicavit.

servos urbanos omnes manu misit utriusque sexus, intra centum tamen ne Caniniam transire videretur.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation