Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Tacitus

Chapter 19

Text kindly provided by Perseus

Privatae autem epistulae haec fuerunt: “Autronio Iusto patri Autronius Tiberianus salutem, nunc te, pater sancte, interesse decuit senatui amplissimo, nunc sententiam dicere, cum tantum auctoritas amplissimi ordinis creverit ut reversa in antiquum statum re [1] publica nos principes demus, nos faciamus

imperatores, nos denique nuncupemus Augustos. fac igitur ut convalescas, Curiae interfuturus antiquae, nos recepimus ius proconsulare, redierunt ad praefectum urbi appellationes omnium potestatum et omnium dignitatem.”

Item alia : “Claudius Sapilianus Cereio Maeciano patruo salutem. obtinuimus, [2] pater sancte, quod semper optavimus; in antiquum statum senatus revertit. nos principes facimus, nostri ordinis sunt potestates.

gratias exercitui Romano et vere Romano ; reddidit

nobis quam semper habuimus potestatem. abice Baianos Puteolanosque secessus, da te urbi, da te Curiae, floret Roma, floret tota res publica, imperatores damus, principes facimus ; possumus et prohibere qui coepimus facere, dictum sapienti sat est.”

Longum est omnes epistulas conectere quas repperi, quas legi. tantum illud dico, senatores omnes ea esse laetitia elatos ut in domibus suis omnes albas hostias caederent, imagines frequenter aperirent, [3] albati sederent, convivia sumptuosiora praeberent, [4] antiquitatem sibi redditam crederent.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation