Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Tacitus

Chapter 18

Text kindly provided by Perseus

Et quoniam me promisi aliquas epistulas esse positurum, quae creato Tacito principe gaudia senatus ostenderent, his additis finem scribendi faciam. Epistulae publicae :

“Senatus amplissimus curiae Carthaginiensi salutem dicit, quod bonum, faustum, felix salutareque sit rei publicae orbique Romano, dandi ius imperii, appellandi principis, nuncupandi Augusti ad nos revertit.

ad nos igitur referte quae magna sunt. omnis provocatio praefecti [1] urbis erit, quae tamen a proconsulibus

et ab ordinariis iudicibus emerserit. in quo quidem etiam vestram in antiquum statum redisse credimus dignitatem, si quidem primus hic ordo est, qui recipiendo vim suam ius suum ceteris servat.”

Alia epistula : “Senatus amplissimus curiae Trevirorum, ut estis liberi et semper fuistis, laetari vos credimus, creandi principis iudicium ad senatum rediit, simul etiam praefecturae urbanae appellatio universa decreta est.”

Eodem modo scriptum est Antiochensibus, Aquileiensibus, Mediolanensibus, Alexandrinis, Thessalonicensibus, Corinthiis et Atheniensibus.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation