Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Maximini Duo

Chapter 6

Text kindly provided by Perseus

Accepta igitur legione statim eam exercere

coepit, quinta quaque die iubebat milites decurrere, inter [1] se simulacra bellorum agere, gladios, loricas, galeas, scuta, tunicas et omnia arma illorum cottidie

circumspicere; calciamenta quin etiam ipse prospiciebat,

prorsus autem ut patrem militibus praeberet, sed cum eum quidam tribuni reprehenderent, dicentes, “Quid tantum laboras, cum eius loci iam sis, ut ducatum possis accipere?” ille dixisse fertur, “Ego

vero, quo maior fuero, tanto plus laborabo.” exercebat cum militibus ipse luctamina, quinos, senos et septenos iam grandaevus ad terram prosternens.

denique invidentibus cunctis, cum quidam tribunus superbior, magni corporis, virtutis notae atque ideo ferocior, ei dixisset, “Non magnam rem facis, si tribunus tuos milites vineis,” ille ait “Visne congrediamur?”

cumque adversarius adnuisset, venientem contra se palma in pectus percussum supinum reiecit et continuo dixit, “Date alium, sed tribunum.”

Erat praeterea, ut refert Cordus, magnitudine tanta ut octo pedes digitis sex diceretur [2] egressus, pollice ita vasto ut uxoris dextrocherio uteretur pro anulo.

iam illa prope in vulgi ore sunt posita, quod hamaxas manibus adtraheret, raedam onustam solus moveret, equo si pugnum dedisset, dentes solveret, si calcem, crura frangeret, lapides toficios friaret, arbores teneriores scinderet, alii denique eum Crotoniaten Milonem, alii Herculem, Antaeum alii vocarent.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation