Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Maximini Duo

Chapter 31

Text kindly provided by Perseus

Mortis omina haec fuerunt: venienti contra Maximum et Balbinum Maximino cum filio, mulier quaedam passis crinibus occurrit lugubri habitu et exclamavit “Maximini, Maximini, Maximini,” neque quicquam amplius dixit et mortua est. videbatur enim

dicere voluisse “Succurrite.” canes circa tentorium eius in secunda mansione ultra duodecim ulularunt et animam quasi flendo posuerunt ac prima luce mortui

sunt deprehensi, lupi [1] quingenti simul ingressi sunt in eam urbem in quam [2] se Maximinus contulerat; plerique dicunt Emonam, alii Archimeam, certe quae

deserta a civibus venienti Maximino patuit, longum est omnia persequi, quae qui scire desiderat, is velim, ut saepe dixi, legat Cordum, qui haec omnia usque ad fabellam scripsit.

Sepulchra eorum nulla exstant, in profluentem enim cadavera eorum missa sunt, et capita eorum in Campo Martio insultante populo exusta.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation