Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Maximini Duo

Chapter 16

Text kindly provided by Perseus

Senatus consultum autem hoc fuit: Cum ventum esset in Aedem Castorum die VI kal. Iuliarum, acceptas litteras Iunius Silanus consul ex Africa Gordiani

imperatoris, patris patriae, proconsulis recitavit: “ Invitum me, patres conscripti, iuvenes, quibus Africa tuenda commissa est, ad imperium vocarunt. sed intuitu vestri necessitatem libens sustineo, vestrum est aestimare quid velitis, nam ego usque ad senatus

iudicium incertus et varius fluctuabo.” lectis litteris statim senatus adclamavit: “ Gordiane Auguste, di te servent. felix imperes, tu nos liberasti, salvus imperes, tu nos liberasti, per te salva res publica, omnes

tibi gratias agimus.” item consul rettulit: “ Patres conscripti, de Maximinis quid placet?” responsum est: “ Hostes, hostes, qui eos occiderit, praemium

merebitur.” item consul dixit: “ De amicis Maximini quid videtur?” adclamatum est: “ Hostes, hostes.

qui eos occiderit, praemium merebitur.” item adclamatum est: “ Inimicus senatus in crucem tollatur, hostis senatus ubicumque feriatur. inimici senatus vivi exurantur. Gordiani Augusti, di vos servent.

ambo feliciter agatis, ambo feliciter imperetis. nepoti Gordiani praeturam decernimus, nepoti Gordiani con- [1] [2] [3] [4] sulatum spondemus. nepos Gordiani Caesar appelletur, tertius Gordianus praeturam accipiat.”

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation