Aiacem alii vocabant, a suo exercitu dimoveret. fuit igitur sub homine impurissimo tantum honore tribunatus, sed numquam ad manum eius accessit, numquam illum salutavit per totum triennium huc
atque illuc discurrens; modo agris, modo otio, modo fictis languoribus occupatus est.
quem Alexander miro cum gaudio, mira cum gratulatione suscepit, ita [2] ut in senatu verba faceret talia: “Maximinus, patres conscripti, tribunus, cui ego latum clavum addidi, ad me confugit, qui sub impura illa belua militare non potuit, qui apud divum parentem meum Severum tantus fuit quantum illum fama
comperitis.” statim denique illum tribunum legionis quartae ex tironibus, quam ipse composuerat, dedit et [3]
eum in haec verba provexit: “ Veteres milites tibi, Maximine mi carissime atque amantissime, idcirco non credidi quod veritus sum ne vitia eorum sub aliis
inolescentia emendare non posses, habes tirones; ad tuos mores, ad tuam virtutem, ad tuum laborem eos fac militiam condiscere, ut mihi multos Maximinos rei publicae optabiles solus efficias.”