Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Maximini Duo

Chapter 28

Text kindly provided by Perseus

Adulescens autem ipse Maximinus superbiae fuit insolentissimae, ita ut etiam, cum pater suus, homo crudelissimus, plerisque honoratis adsurgeret, ille

resideret, vitae laetioris, vini parcissimus, cibi avidus, maxime silvestris, ita ut nonnisi aprunam, anates,

grues et omnia captiva ederet, infamabant eum ob nimiam pulchritudinem amici Maximi et Balbini et Gordiani et maxime senatores, qui speciem illam velut divinitus lapsam incorruptam esse noluerunt.

denique illo tempore quo circum Aquileiam muros circumiens cum patre deditionem urbis petebat, nihil aliud ei quam spurcities obiecta est, quae longe ab

illius fuit vita. vestibus tam ad curatus fuit ut nulla

mulier nitidior esset in mundo. amicis paternis inmane quantum obsecutus est, sed ut donaret ac

largiretur. nam in salutationibus superbissimus erat et manum porrigebat et genua sibi osculari patiebatur, nonnumquam etiam pedes; quod numquam passus est senior Maximinus, qui dicebat: “ Di prohibeant, ut quisquam ingenuorum pedibus meis osculum rigat.”

et quoniam ad Maximinum seniorem revertimur, res iucunda praetereunda non est. nam cum esset Maximinus pedum, ut diximus, octo et prope semis, calciamentum eius, id est campagum regium, quidam in [1] luco, qui est inter [2] Aquileiam et Arciam. posuerunt, quod constitit pede maius fuisse hominis vestigii

mensura, unde etiam vulgo tractum est, cum de longis et ineptis hominibus diceretur “caliga Maximini.”

quod idcirco indidi, ne quis Cordum legeret me praetermisisse crederet aliquid quod ad rem [3] pertineret, sed redeam ad filium.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation