Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Gordiani Tres

Chapter 4

Text kindly provided by Perseus

Praeturam nobilem gessit, post iuris dictionem consulatum primum iniit cum Antonino Cara-

callo, secundum cum Alexandro, filios duos habuit, illum consularem qui cum ipso Augustus appellatus est, qui iuxta Carthaginem in Africa bello absumptus est, et filiam Maeciam Faustinam, quae nupta est

Iunio Balbo, consulari viro. in consulatibus clarior fuit sui temporis consulibus, ita ut ei Antoninus invideret, modo praetextas eius, modo latum clavum, [1] modo

circenses ultra imperatorium mirans modum, palmatam tunicam et togam pictam primus Romanorum privatus suam propriam habuit, cum ante imperatores etiam vel de Capitolio acciperent vel de Palatio.

equos Siculos centum, Cappadoces centum permittentibus imperatoribus factionibus divisit, et per haec populo satis carus, qui semper talibus commovetur.

Cordus dicit in omnibus civitatibus Campaniae, Etruriae, Umbriae, Flaminiae, Piceni de proprio illum per quadriduum ludos scaenicos et iuvenalia edidisse.

scripsit et laudes soluta oratione omnium Antoninorum qui ante eum fuerunt, tantum autem Antoninos dilexit ut sibi quoque, ut multi dicunt, Antonini, ut plerique autem adserunt, Antonii nomen adscripserit.

iam illud satis constat quod filium, Gordianum nomine, Antonini signo inlustraverit, cum apud praefectum aerarii more Romano professus filium publicis actis eius nomen insereret.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation