Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Gordiani Tres

Chapter 17

Text kindly provided by Perseus

Hic Gordiani senis, proconsulis Africae, filius, qui cum patre et ab Afris et a senatu Augustus appellatus est, litteris et moribus clarus fuit praeter nobilitatem, quam, ut nonnulli, ab Antoninis, ut

plurimi, ab Antoniis duxit; si quidem argumento ad probandam generis qualitatem alii hoc esse desiderant, quod Africanus Gordianus senior appellatus est cognomine Scipionum, quod domum Pompeianam in urbe habuit, quod Antoninorum cognomine semper est nuncupatus, quod Antonium filium suum ipse significari voluit in senatu; quae singula videntur familias

designare. sed ego Iunium Cordum sequor, qui dicit ex omnibus his familiis Gordianorum coaluisse

nobilitatem, idem igitur natus patri primus ex Fabia Orestilla, Antonini pronepte, unde Caesarum quoque

familiam contingere videbatur, et primis diebus sui natalis Antoninus est appellatus, mox in senatu Antonii nomen est editum, vulgo deinde Gordianus haberi coeptus.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation