Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Gordiani Tres

Chapter 34

Text kindly provided by Perseus

Trium igitur Gordianorum haec fuit vita, qui omnes Augusti appellati sunt, duobus in Africa

interemptis, tertio in Persidis finibus. Gordiano sepulchrum milites apud Circesium castrum fecerunt in finibus Persidis, titulum huius modi addentes et Graecis et Latinis et Persicis et Iudaicis et Aegyptiacis

litteris, ut ab omnibus legeretur: “ Divo Gordiano, victori Persarum, victori Gothorum, victori [1] [2] [3] Sarmatarum, depulsori Romanarum seditionum, victori

Germanorum, sed non victori Philipporum.” quod ideo videbatur additum, quia in campis Philippis ab Alanis tumultuario proelio victus abscesserat, simul

etiam quod a Philippis videbatur occisus, quem titulum evertisse Licinius dicitur eo tempore quo est nanctus imperium, cum se vellet videri a Philippis

originem trahere, quae omnia, Constantine maxime, idcirco sum persecutus, [4] ne quid tuae cognitioni deesset, quod dignum scientia videretur.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation