Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Gordiani Tres

Chapter 20

Text kindly provided by Perseus

Cum senior Gordianus mathematicum aliquando consuleret de genitura huius, respondisse ille dicitur hunc et filium imperatoris et patrem et ipsum

imperatorem futurum. et cum senior Gordianus rideret, ostendisse constellationem mathematicum ferunt et de libris veteribus dictasse, ita ut probaret

se vera dixisse, qui quidem et seni et iuveni et diem et genus mortis et loca, quibus essent perituri,

obstinata constantia e veritate praedixit, quae omnia postea Gordianus senior in Africa, iam imperator et quando nihil timebat, narrasse perhibetur, de morte quin etiam sua filiique et de genere mortis dixisse.

cantabat praeterea versus senex, cum Gordianum filium vidisset, hos saepissime: [1] Ostenderit terris hunc tantum fata neque ultra esse sinent. nimium vobis Romana propago visa potens, superi, propria haec si dona fuissent.

Exstant dicta et soluta oratione et versibus Gordiani iunioris, quae hodie ab eius adfinibus frequentantur, non magna, non minima sed media et quae appareant hominis esse ingeniosi sed luxuriantis et suum deserentis ingenium.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation