Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Gordiani Tres

Chapter 28

Text kindly provided by Perseus

Sed ista felicitas longior esse non potuit, nam Misitheus, quantum plerique dicunt, artibus Philippi, qui post eum praefectus praetorii est factus, ut alii, morbo exstinctus est, herede Romana re publica, ut quicquid eius fuerat vectigalibus urbis

accederet, cuius viri tanta in re publica dispositio [1] fuit ut nulla esset umquam civitas limitanea potior et quae posset exercitum populi Romani ac principem ferre, quae totius anni in aceto, frumento et larido atque hordeo et paleis condita non haberet, minores vero urbes aliae triginta dierum, aliae quadraginta, nonnullae duum mensium, quae minimum, quindecim

dierum, idem cum esset praefectus, arma militum semper inspexit, nullum senem militare passus est, nullum puerum annonas accipere, castra omnia et fossata eorum circumibat, noctibus etiam plerumque

vigilias frequentabat. amabaturque ab omnibus, quod sic et rem publicam amaret et principem, tribuni eum et duces usque adeo timuerunt et amarunt ut neque vellent peccare neque ulla ex parte peccarent.

Philippus eum propter pleraque vehementer timuisse fertur atque ob hoc per medicos insidias eius vitae

parasse, et quidem hoc genere: cum effusione alvi Misitheus laboraret atque a medicis sistendi ventris gratia poculum iuberetur accipere, mutatis quae fuerant parata id fertur datum quo magis solveretur. atque ita exanimatus est.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation