“ Hadrianus Augustus Serviano consuli salutem. Aegyptum, quam mihi laudabas, Serviane carissime, totam didici levem, pendulam et ad omnia famae
momenta volitantem. illic [1] qui Serapem colunt Christiani sunt, et devoti sunt Serapi qui se Christi episcopos
dicunt, nemo illic archisynagogus Iudaeorum, nemo Samarites, nemo Christianorum presbyter non
mathematicus, non haruspex, non aliptes. ipse ille patriarcha cum Aegyptum venerit, ab aliis Serapidem
adorare, ab aliis cogitur Christum, genus hominum seditiosissimum, vanissimum, iniuriosissimum; civitas opulenta, dives, fecunda, in qua nemo vivat otiosus.
hunc Christiani, hunc Iudaei, hunc omnes venerantur et gentes, et utinam melius esset morata civitas, digna profecto quae pro sui fecunditate, quae pro sui
magnitudine totius Aegypti teneat principatum, huic ego cuncta concessi, vetera privilegia reddidi, nova sic addidi ut praesenti gratias agerent, denique ut primum inde discessi, et in filium meum Verum multa dixerunt, et de Antinoo quae dixerint comperisse te
credo, nihil illis opto, nisi ut suis pullis alantur, quos
quemadmodum fecundant, pudet dicere, calices tibi allassontes versicolores transmisi, quos mihi sacerdos templi obtulit, tibi et sorori meae specialiter dedicatos ; quos tu velim festis diebus conviviis adhibeas, caveas tamen ne his Africanus noster indulgenter utatur.”