Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Firmus Saturninus, Proculus et Bonosus

Chapter 7

Text kindly provided by Perseus

Saturninus oriundo fuit Gallus, ex gente hominum inquietissima et avida semper vel faciendi

principis vel imperii, huic inter ceteros duces, quod vere summus vir esse [1] certe videretur, Aurelianus limitis orientalis ducatum dedit, sapienter praecipiens

ne umquam Aegyptum videret, cogitabat enim, quantum videmus, vir prudentissimus Gallorum naturam et verebatur ne, si perturbidam civitatem vidisset, quo eum natura ducebat, eo societate quoque

hominum duceretur, sunt enim Aegyptii, ut satis nosti, viri [2] ventosi, furibundi, iactantes, iniuriosi, atque adeo vani, liberi, novarum rerum usque ad cantilenas publicas cupientes, versificatores, epigrammatarii,

mathematici, haruspices, medici, nam in eis [3] Christiani, Samaritae, et quibus praesentia semper tempora

cum enormi libertate displiceant. ac ne quis mihi Aegyptiorum irascatur et meum esse credat quod in litteras rettuli, Hadriani epistulam ponam ex libris Phlegontis liberti eius proditam, ex qua penitus Aegyptiorum vita detegitur:

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation