Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Firmus Saturninus, Proculus et Bonosus

Chapter 1

Text kindly provided by Perseus

Minusculos tyrannos scio plerosque tacuisse aut breviter prae ter isse. nam et Suetonius Tranquillus, emendatissimus et candidissimus scriptor, Antonium Vindicemque [1] tacuit, contentus eo quod eos cursim perstrinxerat, et Marius Maximus [2] Avidium Marci temporibus, Albinum et Nigrum Severi non suis propriis

libris sed alienis innexuit. et de Suetonio non miramur, cui familiare fuit amare brevitatem, quid Marius Maximus, homo omnium verbosissimus, qui et mythistoricis se voluminibus implicavit, num ad istam

descriptionem curamque descendit? atque contra Trebellius Pollio ea fuit diligentia, ea cura in edendis bonis malisque principibus ut etiam triginta tyrannos uno breviter libro concluderet, qui Valeriani et Gallieni nec multo superiorum aut inferiorum principum

fuere temporibus, quare nobis [3] quoque, etiamsi non tanta [4] non tamen minima fuerit cura, ut, dictis Aureliano, Tacito et Floriano, Probo etiam, magno ac singulari principe, cum dicendi essent Carus, Carinus et Numerianus, de Saturnino, Bonoso et Proculo et Firmo, qui sub Aureliano fuerat, non faceremus.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation