Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Firmus Saturninus, Proculus et Bonosus

Chapter 5

Text kindly provided by Perseus

Hic ergo contra Aurelianum sumpsit imperium ad defendendas partes quae supererant Zenobiae. sed Aureliano de Thraciis redeunte superatus est.

multi dicunt laqueo eum vitam finisse; aliud edictis suis ostendit Aurelianus 1; namque cum eum vicisset tale edictum Romae proponi iussit:

“ Amantissimo sui populo Romano Aurelianus Augustus salutem dicit. Pacato undique gentium toto qua late patet orbe terrarum, Firmum etiam latronem Aegyptium, barbaricis motibus aestuantem et feminei propudii reliquias colligentem, ne plurimum loquar, fugavimus, obsedimus, cruciavimus et occidimus.

nihil est, Romulei Quirites, quod timere possitis, canon Aegypti, qui suspensus per latronem improbum

fuerat, integer veniet, sit vobis cum senatu concordia, cum equestri ordine amicitia, cum praetorianis adfectio. ego efficiam ne sit aliqua sollicitudo Romana.

vacate ludis, vacate circensibus, nos publicae necessitates teneant, vos occupent voluptates, quare sanctissimi Quirites,” et reliqua.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation