Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Firmus Saturninus, Proculus et Bonosus

Chapter 4

Text kindly provided by Perseus

Fuit tamen Firmus statura ingenti, oculis foris eminentibus, capillo crispo, fronte vulnerata, vultu nigri ore, reliqua parte corporis candidus sed pilosus atque hispidus, ita ut eum plerique Cyclopem vocarent,

carne multa vescebatur, struthionem ad diem comedisse fertur. vini non multum bibit, aquae plurimum, mente firmissimus, nervis robustissimus, ita ut Tritannum vinceret, cuius Varro meminit.

nam et incudem superpositam pectori constanter aliis tundentibus pertulit, cum ipse reclinis ac resupinus et curvatus in manus penderet potius quam iaceret, fuit tamen ei contentio cum Aureliani ducibus ad

bibendum, si quando eum [1] temptare voluissent, nam quidam Burburus nomine de numero vexillariorum, notissimus potator, cum ad bibendum eundem provocasset, situlas duas plenas mero duxit et toto postea convivio sobrius fuit; et cum ei Burburus diceret, “Quare non faeces bibisti?” respondit ille, “Stulte, terra non bibitur.” levia persequimur, cum maiora dicenda sint.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation