Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Divus Claudius

Chapter 7

Text kindly provided by Perseus

Exstat ipsius epistula missa ad senatum legenda ad populum, qua indicat de numero barbarorum, quae talis est:

“Senatui populoque Romano Claudius princeps.” (hanc autem ipse dictasse perhibetur, ego verba

magistri memoriae non requiro.) “Patres conscripti, mirantes [1] audite quod verum est. trecenta viginti milia barbarorum in Romanum solum armati venerunt, haec si vicero, vos vicem reddite meritis; si non vicero,

scitote me post Gallienum velle pugnare, fatigata est tota res publica, pugnamus post Valerianum, post Ingenuum, post Regalianum, post Lollianum, post Postumum, post Celsum, post mille alios, qui contemptu

mali [2] principis a re publica defecerunt, non scuta, non spathae, non pila iam supersunt. Gallias et Hispanias, vires rei publicae, Tetricus tenet, et omnes sagittarios, quod pudet dicere, Zenobia possidet, quidquid fecerimus satis grande est.”

Hos igitur Claudius ingenita illa virtute superavit, hos brevi tempore adtrivit, de his vix aliquos ad patrium solum redire permisit, rogo, quantum pretium est clipeus in Curia tantae victoriae? quantum

una aurea statua? dicit Ennius de Scipione : “Quantam statuam faciet populus Romanus, quantam colum-

nam, quae res tuas gestas loquatur?” possumus dicere Flavium Claudium, unicum in terris principem, non columnis, non statuis sed famae viribus adiuvari.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation