Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Divus Claudius

Chapter 17

Text kindly provided by Perseus

Item epistula Gallieni, cum nuntiatum esset per frumentarios Claudium irasci, quod ille mollius

viveret: “Nihil me gravius accepit quam quod notaria tua intimasti Claudium, parentem amicumque nostrum, insinuatis sibi falsis plerisque graviter irasci.

quaeso igitur, mi Venuste, si mihi fidem exhibes, ut eum facias a Grato et Herenniano placari, nescientibus hoc militibus Daciscianis, qui iam saeviunt, ne graviter

res erumpant. [1] ipse ad eum dona misi, quae ut libenter accipiat tu facies, curandum praeterea est, ne me hoc scire intellegat ac sibi suscensere iudicet

et pro necessitate ultimum consilium capiat, misi autem ad eum pateras gemmatas trilibres duas, scyphos aureos gemmatos trilibres duos, discum corymbiatum argenteum librarum viginti, lancem argenteam pampinatam librarum triginta, patenam argenteam hederaciam librarum viginti et trium, boletar halieuticum argenteum librarum viginti, urceos duos auro inclusos argenteos librarum sex et in vasis minoribus argenti libras viginti quinque, calices Aegyptios operisque

diversi decem, chlamydes veri luminis limbatas duas, vestes diversas sedecim, albam subsericam, paragaudem triuncem unam, zanchas de nostris Parthicas paria tria, singiliones Dalmatenses decem, chlamydem Dardanicam mantuelem unam, paenulam Illyricianam

unam, bardocucullum unum, cucutia villosa duo, oraria Sarabdena quattuor, aureos Valerianos centum quinquaginta, trientes Saloninianos trecentos.”

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation