Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Divus Claudius

Chapter 2

Text kindly provided by Perseus

Breve illius, negare 2 non possum, in imperio fuit tempus, sed breve fuisset, etiamsi quantum hominum vita suppetit, tantum vir talis imperare potuisset.

quid enim in illo non mirabile? quid non conspicuum? quid non triumphalibus vetustissimis praeferendum?

in quo Traiani virtus, Antonini pietas, Augusti moderatio, et magnorum principum bona sic fuerunt, ut non ille [1] ab aliis exemplum caperet, sed, etiamsi illi non fuissent, hic ceteris reliquisset exemplum.

doctissimi mathematicorum centum viginti annos homini ad vivendum datos iudicant neque amplius cuiquam iactitant esse concessos, etiam illud addentes Mosen solum, dei, ut Iudaeorum libri loquuntur, familiarem, centum viginti quinque annos vixisse; qui cum quereretur quod iuvenis interiret, responsum ei ab incerto ferunt numine neminem plus

esse victurum, quare etiamsi centum et viginti quinque annos Claudius vixisset, ne necessariam quidem mortem eius exspectandam fuisse, ut Tullius de Scipione [2]

loquitur, [3] stupenda et mirabilis docet vita. quid enim magnum vir ille domi forisque non habuit? amavit parentes; quid mirum? amavit et fratres ; iam potest [4] dignum esse miraculo, amavit propinquos ; res nostris temporibus comparanda miraculo, invidit nulli, malos

persecutus est, fures iudices palam aperteque dam- navit ; stultis quasi neglegenter indulsit. leges

optimas dedit, talis in re publica fuit, ut eius stirpem ad imperium summi principes eligerent, emendatior senatus optaret.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation