Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Divus Claudius

Chapter 13

Text kindly provided by Perseus

Quoniam res bellicas diximus, de Claudii genere et familia saltem pauca dicenda sunt, ne ea

quae scienda sunt praeterisse videamur: Claudius, Quintillus et Crispus fratres fuerunt. Crispi filia [1] Claudia; ex ea et Eutropio, nobilissimo gentis Dardanae

viro, Constantius Caesar est genitus, fuerunt etiam sorores, quarum una, Constantina nomine,

nupta tribuno Assyriorum, in primis annis defecit, de avis nobis parum cognitum ; varia enim plerique prodiderunt.

Ipse Claudius insignis morum gravitate, insignis vita singulari et unica castimonia, vini parcus, ad cibum promptus, statura procerus, oculis ardentibus, lato et pleno vultu, digitis usque adeo fortibus, ut saepe equis et mulis ictu pugni dentes excusserit.

fecerat hoc etiam adulescens in militia, cum ludicro Martiali in Campo luctamen inter fortissimos quosque

monstraret. nam iratus ei, qui non balteum sed genitalia sibi contorserat, omnes dentes uno pugno excussit, quae res [2] indulgentiam meruit [3] pudoris

vindictae, si quidem tunc Decius imperator, quo praesente fuerat perpetratum, et virtutem et verecundiam Claudii publice praedicavit donatumque armillis et torquibus a militum congressu facessere praecepit, ne quid atrocius quam luctamen exigit faceret.

Ipsi Claudio liberi nulli fuerunt, Quintillus duos reliquit, Crispus, ut diximus, filiam.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation