In gratiam me quispiam putet Constantii Caesaris loqui, sed testis est et tua conscientia et vita mea me nihil umquam cogitasse, dixisse, fecisse gratiosum.
Claudium principem loquor, cuius vita, probitas, et omnia quae in re publica gessit tantam posteris famam dedere ut senatus populusque Romanus novis eum
honoribus post mortem adfecerit: illi clipeus aureus, vel, ut grammatici loquuntur, clipeum aureum, senatus totius iudicio in Romana Curia conlocatum est, et etiam nunc videtur expresso [1] thorace vultus eius.
illi, quod nulli antea, populus Romanus sumptu suo in Capitolio ante Iovis Optimi Maximi Templum
statuam auream decem pedum conlocavit, illi totius orbis iudicio in Rostris posita est columna palmata statua superfixa librarum argenti mille quingentarum.
ille, velut futurorum memor, Gentes Flavias, quae Vespasiani quoque [2] et Titi, nolo autem dicere Domitiani, fuerant, propagavit. ille bellum Gothicum brevi