Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
M. Tullius Cicero · Lucullus

Chapter 46

Text kindly provided by Perseus

“Unum igitur par quod depugnet relicum est, voluptas cum honestate; de quo Chrysippo sunt,[1] quantum ego sentio, non **[2] magna contentio. alteram si sequare, multa ruunt et maxime[3] communitas cum hominum genere, caritas amicitia iustitia reliquae virtutes, quarum esse nulla potest nisi erit gratuita; nam quae voluptate quasi mercede aliqua ad officium inpellitur, ea non est virtus sed fallax imitatio simulatioque vir- tutis. audi contra illos[4] qui nomen honestatis a se ne intellegi quidem dicant (nisi forte quod gloriosum sit in volgus id honestum velimus dicere), fontem omnium bonorum in corpore esse, hanc normam hanc regulam hanc praescriptionem esse naturae, a qua qui aberravisset eum numquam quid in vita sequeretur habiturum. ”

“Nihil igitur me putatis,[5] haec et alia innumerabilia cum audiam, moveri? tam moveor quam tu Luculle, nec me minus hominem quam te [6] putaveris; tantum interest, quod tu cum es commotus adsciscis[7] adsentiris adprobas, verum illud certum conprehensum perceptum ratum firmum fixum fuisse[8] vis deque[9] eo nulla ratione neque pelli neque moveri potes, ego nihil eius modi esse arbitror cui si adsensus sim[10] non adsentiar saepe falso,[11] quoniam vera a falsis nullo visi[12] discrimine separantur, praesertim cum iudicia ista dialecticae nulla sint.”

“Venio enim iam ad tertiam partem philosophiae. Aliud iudicium Protagorae est qui putet[13] id cuique verum esse quod cuique videatur, aliud Cyrenaicorum, qui praeter permotiones intumas nihil putant esse iudicii, aliud Epicuri qui omne iudicium in sensibus et in rerum notitiis et in voluptate constituit; Plato autem omne iudicium veritatis veritatemque ipsam abaductam ab opinionibus et a sensibus cogitationis[14] ipsius et mentis esse voluit.[15] ”

“num quid horum probat noster Antiochus? ille vero ne maiorum quidem suorum. ubi enim [et[16] ] Xenocraten sequitur, cuius libri sunt de ratione loquendi multi et multum probati, aut ipsum Aristotelem, quo profecto nihil est acutius ni- hil politius;

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation