Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
M. Tullius Cicero · Lucullus

Chapter 18

Text kindly provided by Perseus

“cui non adsentior potius †quare fallar† potest[1] id quod dilucide docetur a politioribus physicis, singularum rerum singulas proprietates esse. fac enim antiquos[2] illos Servilios, qui gemini fuerunt, tam similes quam dicuntur, num censes etiam eosdem fuisse? “non cognoscebantur foris”: at[3] domi; “non ab alienis”: at a suis. an non videmus hoc usu venire, ut quos numquam putassemus a nobis internosci posse eos consuetudine 20 adhibita tam facile internosceremus ut ne minimum[4] quidem similes viderentur. ”

“Hic pugnes licet, non repugnabo, quin etiam concedam ilium ipsum sapientem, de quo omnis hic sermo est, cum ei res similes[5] occurrant quas non habeat[6] dinotatas, retenturum adsensun nec umquam ulli viso adsensurum nisi quod tale fuerit quale falsum esse non possit. sed et ad[7] ceteras res habet quandam artem qua vera a falsis possit distinguere, et ad similitudines istas usus adhibendus est: ut mater geminos. internoscit consuetudine oculorum, sic tu internosces si adsueveris. videsne ut in proverbio sit ovorum inter se similitudo: tamen hoc accepimus, Deli fuisse complures salvis rebus illis, qui gallinas alere permultas quaestus causa solerent; ii cum ovum inspexerant quae id gallina peperisset dicere solebant.[8] ”

“Neque id est[9] contra vos;[10] nam vobis[11] satis esset[12] ova illa non internoscere; nihilo[13] enim magis adsentirer[14] hoc illud esse quam si inter illa omnino nihil interesset.[15] habeo enim regulam, ut talia visa vera iudicem qualia falsa esse non possint; ab hac mihi non licet transversum ut aiunt digitum discedere, ne confundam[16] omnia; veri enim et falsi non modo cognitio sed etiam natura tolletur, si nihil erit quod intersit. Ut etiam illud absurdum sit quod interdum soletis dicere, cum visa in animos[17] inprimantur, non vos id dicere, inter ipsas inpressiones nihil interesse, sed inter species et quasdam formas[18] eorum. quasi vero non specie visa iudicentur; quae fidem nullam habebunt sublata veri et falsi nota. ”

“Illud vero perabsurdum quod dicitis, probabilia vos sequi si nulla re inpediamini. primum qui potestis non inpediri, cum a veris falsa non distent? deinde quod iudicium est veri, cum sit commune falsi? Ex his illa necessario nata est ἐποχὴ [19] id est adsensionis retentio, in qua melius sibi constitit Arcesilas, si vera stunt quae de Carneade non nulli existimant. si enim percipi nihil potest, quod utrique visum est, tollendus adsensus est; quid enim est tam futtile quam quicquam adprobare non cognitum? Carneadem autem etiam heri audiebamus solitum esse eo [20] delabi interdum ut diceret opinaturum id est[21] peccaturum esse sapientem.[22] mihi porro non tam certum est esse aliquid quod conprendi possit, de quo[23] iam nimium etiam diu disputo, quam sapientem nihil opinari id[24] est numquam adsentiri rei vel falsae vel incognitae. ”

“Restat illud quod dicunt veri inveniundi causa contra omnia dici oportere et pro omnibus. volo igitur videre quid invenerint.[25] “Non solemus” inquit “ostendere”. Quae sunt tandem ista mysteria, aut cur celatis quasi turpe aliquid sententiam vestram? “Ut qui audient” inquit “ratione potius quam auctoritate ducantur”. Quid si utrumque,[26] num peius est? Unum tamen illud non celant, nihil esse quod percipi possit. an in eo auctoritas nihil obest? mihi quidem videtur vel plurimum. quis enim ista tam aperte perspicueque et perversa et falsa secutus esset, nisi tanta in Arcesila, multo etiam maior in Carneade[27] et copia rerum et dicendi vis fuisset?”

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation