Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
M. Tullius Cicero · Lucullus

Chapter 30

Text kindly provided by Perseus

si ista explicari non possunt nec eorum ullum iudicium invenitur, ut respondere possitis verane an falsa sint, ubi est illa definitio, effatum[1] esse id quod aut verum aut falsum sit? Rebus sumptis adiungam †ex iis sequendas esse alias inprobandas†[2] quae sint in genere contrario. ”

“Quo modo igitur hoc conclusum esse iudicas: “si dicis nunc lucere et verum dicis, lucet; dicis autem nunc lucere et verum dicis; [3] lucet igitur”? probatis certe genus et rectissime conclusum dicitis itaque in docendo eum primum concludendi modum traditis. aut quidquid igitur eodem modo concluditur probabitis, aut ars ista nulla est. vide[4] ergo hanc conclusionem probaturusne sis: “si dicis te mentiri[5] verumque dicis, mentiris; dicis autem te mentiri verumque dicis; mentiris igitur”. qui potes[6] hanc non probare, cum probaveris eiusdem generis superiorem? haec Chrysippea sunt, ne ab ipso quidem dissoluta. quid enim faceret huic conclusioni “si lucet, lucet; [7] lucet autem; lucet igitur”? cederet scilicet; ipsa enim ratio conexi cum concesseris superius cogit inferius concedere. quid ergo haec ab illa conclusione differt “si mentiris, mentiris; mentiris autem; mentiris igitur”? hoc negas te posse nec adprobare nec inprobare; qui igitur magis illud? si ars si ratio si via[8] si vis denique conclusionis valet, eadem est in utroque. ”

“Sed hoc extremum eorum est: postulant ut excipiantur haec inexplicabilia. tribunum aliquem censeo videant; a me istam exceptionem numquam inpetrabunt. etenim cum ab Epicuro, qui totam dialecticam et contemnit et inridet, non inpetrent ut verum esse concedat quod ita effabimur “aut vivet cras Hermarchus aut non vivet”, cum dialectici sic statuant, omne quod ita disiunctum sit quasi “aut etiam aut non” non [9] modo verum esse sed etiam necessarium (vide quam sit cautus[10] is quem isti tardum[11] putant: “si enim” inquit “alterutrum conoessero necessarium esse, necesse erit cras Hermarchum aut vivere aut non vivere; nulla autem est in natura rerum talis[12] necessitas”) — cum hoc igitur dialectici pugnent, id est Antiochus et Stoici; totam enim evertit dialecticam: nam si e contrariis disiunctio (contraria autem ea dico, cum alterum aiat[13] alterum neget) — si talis disiunctio[14] falsa potest esse, nulla vera est. ”

“mecum vero quid habent litium, qui ipsorum disciplinam[15] sequor? cum aliquid huius modi inciderat, sic ludere[16] Carneades solebat: “si recte conclusi, teneo; sin vitiose, minam[17] Diogenes[18] ,reddet”; ab eo enim Stoico dialectica[19] didicerat, haec autem meroes erat dialecticorum. sequor igitur eas vias quas didici ab Antiocho, nec reperio quo modo iudicem “si lucet, lucet”[20] verum esse ob eam causam quod ita didici, omne quod ipsum ex se conexum sit verum esse, non iudicem “si mentiris, mentiris” eodem modo esse[21] conexum: aut igitur hoc ut[22] illud, aut nisi hoc ne illud quidem iudicabo.”

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation