Sed adhibes artem advocatam etiam sensibus:[1] “pictor videt quae nos non videmus” et “simul inflavit tibicen a perito carmen adnoscitur”. Quid hoc nonne videtur contra te valere, si sine magnis artificiis, ad quae pauci accedupt, nostri quidem generis admodum, nec videre nec audire possimus? Iam[2] illa praeclara, quanto artificio esset sensus nostros mentemque et totam constructionem hominis fabricata natura — ”
“cur non extimescam opinandi temeritatem? etiamne[3] hoc adfirmare potes Luculle, esse aliquam vim, cum prudentia et consilio scilicet,[4] quae finxerit vel ut tuo verbo utar quae fabricata sit hominem? qualis ista fabrica est, ubi adhibita, quando cur quo modo? tractantur ista ingeniose, disputantur etiam eleganter; denique videantur sane, ne adfirmentur modo. Sed[5] de physicis mox, et quidem[6] ob eam causam, ne[7] tu, qui id me facturum paulo ante dixeris, videare menititus. Sed ut ad ea quae[8] clariora sunt veniam, res iam universas profundam, de quibus volumina inpleta sunt non a nostris solum sed etiam a Chrysippo[9] (de quo queri solent Stoici, dum studiose omnia conquisierit contra sensus et perspicuitatem contraque omnem consuetudinem contraque rationed, ipsum sibi respondentem inferiorem fuisse, itaque ab eo armatum esse Carneadem); ”
“ea sunt eius modi, quae a[10] te diligentissime tractata[11] sunt. Dormientium[12] et vinulentorum et furiosorum[13] visa inbecilliora ess,e dicebas quam vigilantium siccorum sanorum. quo modo? quia cum experrectus esset Ennius[14] non diceret se vidisse Homerum sed visum esse,[15] Alcmeo autem “sed mihi neutiquam cor consentit”; similia de vinulentis. quasi quisquam neget et qui experrectus sit eum non [16] somniare, et cuius furor consederit putare non fuisse ea vera quae essent sibi visa in furore. sed non id agitur; tum cum videbantur quo modo viderentur,[17] id quaeritur. nisi vero Ennium non putamus ita totum illud audivisse “o pietas animi”,[18] si modo id somniavit, ut si vigilans audiret. experrectus enim potuit illa visa[19] putare, ut erant, et somnia;[20] dormienti vero aeque ac vigilanti probabantur. quid Iliona somno illo “mater te appello”[21] nonne ita[22] credit filium locutum ut experrecta etiam crederet? unde enim illa “age asta, mane audi; iteradum eadem istaec[23] mihi”:[24] num videtur minorem habere visis quam vigilantis[25] fidem? ”