“Princeps[1] Thales unus e septem, cui sex reliquos concessisse[2] primas[3] ferunt, ex aqua dixit constare omnia. at hoc Anaximandro populari et sodali suo non persuasit; is enin infinitatem[4] naturae dixit esse e qua omnia gigneren- tur. post eius auditor Anaximenes infinitum aera, sed ea quae ex eo orerentur[5] definita; gigni autem terram aquam ignem, tum ex iis omnia. Anaxagoras materiam infinitam, sed ex ea particulas similes inter se[6] minutas, eas primum[7] confusas postea in ordinem 5 adductas mente[8] divina. Xenophanes paulo etiam antiquior unum esse omnia, neque id esse mutabile, et id esse deum neque natum umquam[9] et sempiternum, conglobata figura. Parmenides ignem qui moveat, terram quae ab eo formetur. Leucippus plenum et inane. Democritus huic in hoc similis, uberior in ceteris. Empedocles[10] haec pervolgata et nota quattuor. Heraclitus ignem. Melissus hoc[11] quod esset infinitum et inmutabile et fuisse semper et fore. Plato[12] ex materia in se omnia recipiente mundum factum esse censet a deo sempiternum. Pythagorei e[13] numeris et mathematicorum initials proficisci volunt omnia. Ex is eliget[14] vester sapiens unum aliquem credo quem sequatur, ceteri tot viri et tanti repudiati ab eo condemnatique discedent. ”
“quamcumque vero sententiam probaverit eam sic animo conprensam habebit ut ea quae sensibus, nec magis adprobabit nunc[15] lucere quam, quoniam Stoicus est, hunc mundum esse sapientem, habere mentem quae et[16] se et ipsum fabricata sit et omnia moderetur moveat regat; erit ei persuasum etiam solemn lunam stellas omnes terram mare deos esse, quod quaedam animalis intellegentia per omnia ea permanet[17] et transeat; fore tamen aliquando ut omnis hic mundus ardore deflagret.